Letter of Stephen Parmenius of Buda
Ornatissimo viro, Magistro Richardo Hakluyto, S ALVE. Non statueram ad te scribere, cum in mentem veniret promissum literarum tuarum. Putabas te superiore iam Iunio nos subsecuturum. Itaque de meo statu ex doctore Humfredo certiorem te fieri iusseram. Verum sic tibi non esset satisfactum. Itaque scribam ad te iisdem fere verbis, quia nove meditari et sunonimezein mihi hoc tempore non vacat.Undecimo Iulii ex Anglia revera tandem et serio solvimus, portu et terra apud Plemuthum simul relictis. Classis quinque navibus constabat: maxima, quam frater Admiralii accommodaverat, ignotum quo consilio, statim tertio die a nobis se subduxit. Reliqui perpetuo coniunctim navigavimus ad 23 Iulii, quo tempore magnis nebulis intercepto aspectu alii aliam viam tenuimus: nobis seorsim prima terra apparuit ad Calendas Augusti, ad gradum circiter 50, cum ultra 41 paucis ante diebus descendissemus spe Australium ventorum, qui tamen nobis suo tempore ninquam spiravere. Insula est ea quam vestri Penguin vocant, ab avium eiusdem nominis multitudine. Nos tamen nec aves vidimus nec insulam accessimus, ventis alio vocantibus.Caeterum convenimus omnes in eundem locum, paulo ante portum in quem communi consilioomnibus veniendum erat (idque intra duas horas) magna Dei benignitate et nostro gaudio. Locus situs est in Newfoundlandia, inter 47 et 48 gradum; divum Ioannem vocant. Ipse Admiralius, propter multitudinem hominum et angustiam navis, paulo afflictiorem comitatum habuit, et iam duos dysentericis doloribus amisit; de caeteris bona spes est. Ex nostris (nam ego me Mauritio Browno vere generoso iuveni me coniunxeram) duo etiam casu quodam submersi sunt. Caeteri salvi et longe firmiores. Ego numquam sanior. In hunc locum tertio Augusti appulimus: quinto autem ipse Admiralius has regiones in suam et regni Angliae possessionem potestatemque vendicavit, latis quibusdam legibus de religione et obsequio Reginae Angliae. Reficimur hoc tempore paulo hilarius et lautius. Certe enim, et qualibus ventis usi simus et quam fessi esse potuerimus, tam longi temporis ratio docuerit: proinde ni9hil nobis deerit. Nam extra Anglos, 20 circiter naves Lusitanicas et Hispanicas nacti in hac loco sumus: eae nobis impares non patientur nos esurire. Angli, etsi satis firmi et a nobis tuti, authoritate regii diplomatis omni obsequio et humanitate prosequuntur. Nunc narrandi erant mores, regiones, et populi. Caeterum quid narrem, mi Hakluyte, quando praeter solitudinem nihil video? Piscium inexhausta copia: inde huc commeantibus magnus quaestus. Vix hamus fundum attigit, illico insigni aliquo onustus est. Terra universa montana et sylvestris. Arbores ut plurimum pinus: eaepartim consenuere, partim nunc adolescunt. Magna pars vetustate collapsa et aspectum terrae et iter euntium ita impedit ut nusquam progredi liceat. Herbae omnes procerae: sed raro a nostris diversae. Natura videtur velle niti etiam ad generandum frumentum. Inveni enim gramina, et spicas in similitudinem secales: et facile cultura et satione in usum humanum assuefieri posse videntur. Rubi in sylvis, vel potius fraga arborescentia magna suavitate. Ursi circa tuguria nonnumquam apparent, et conficiuntur: sed albi sunt, ut mihi ex pellibus coniicere licuit, et minores quam nostri. Populus an ullus sit in hac regione incertum est: nec ullum vidi qui testari posset. (Et quis quaeso posset, cum ad longum progredi non liceat?) Nec minus ignotum est an aliquid metalli subsit montibus. Causa eadem est, etsi aspectus eorum mineras latentes praese ferat. Nos Admiralio authores fuimus sylvas incendere, quo ad inspiciandam regionem spacium pateret: nec displicebat illi consilium, si non magnum incommodum allaturum videretur. Confirmatum est enim ab idoneis hominibus, cum casu quopiam in alia nescio qua statione id accidisset, septennium totum pisces non comparuisse, ex acerbata maris unda ex terebynthina, quae conflagrantibus arboribus per rivulos defluebat. Coelum hoc anni tempore ita fervidum est ut nisi pisces, qui arefium ad solem, assidui invertantur, ab adustione defendi non possint. Hyeme quam frigidum sit, magnae moles glaciei in medio mari nos docuere. Relatum est a comitibus mense Maio sexdecim totos dies interdum se inter tantam glaciemhaesisse, ut 60. orgyas altae essent insulae: quarum latera soli opposita cum liquescerent, libratione quadam universam molem ita inversam ut quod ante pronum erat supinum evaderet, magno praesentium discrimine, ut consentaneum est. Aer in tera mediocriter clarus est: ad orientem supra mare perpetuae nebulae. Et in ipso mari circa Bancum (sic vocant locum ubi quadraginta leucis a terra fundus attingitur, et pisces capi incipiunt) nullus ferme dies absque pluvia. Expeditis nostris necessitatibus in hoc loco, in Austrum (Deo iuvante) progrediemur, tanto indies maiori spe quo plura de iis qua petimus regionibus commemorantur. Haec de nostris. Cupio de vobis scire: sed metuo ne incassum. Imprimis autem, quomodo Untonus meus absentiam meam ferat praeter modum intelligere velim: habebit nostrum obsequium et officium paratum, quamdiu vixerimus. Revera autem spero hanc nostram peregrinationem ipsius instituto usui futuram. Nunc restat ut me tuum putes, et quidem ita tuum ut neminem magis. Iuvet Dei filius labores nostros eatenus ut tu quoque participare possis. Vale amicissime, suavissime, ornatissime Hakluyte; et nos ama. In Newfundlandia apud portum Sancti Iohannis, 6. Augusti 1583. Stephanus Parmenius Budeius, tuus. In: David B. Quinn & Neil M. Cheshire: The New Found Land of Stephen Parmenius. The life and writings of a Hungarian poet, drowned on a voyage from Newfoundland, 1583 (University of Toronto Press: Toronto, 1972), pp. 168, 170. |
English translation: