A pannonhalmi bencés konvent hiteleshelyi oklevelei
1257 (Df.214094)
Nos, conventus Saneti Martini de Sacro Monte Panonie, omnibus Christi fidelibus
salutem in Domino salvatore. Noverit universitas, quod constituti in nostra presencia
ab una parte Fabianus filius Merse comitis, ex altera vero magister Othmarus pro
capitulo Jauriensi, professus est idem Fabianus, quod cum unum servum suum fugitivum
nomine Don in villa Bascha invenisset, pro quo ipse Martinum de villa prefata
et cognatos eius traxerat in causam in preseneiam iudicis curie, tandem mediantibus
viris ydoneis et diseretis pacem in hunc modum reformassent, ut capitulum Jaurinense
supradictum eidem Fabiano filio Merse comitis pro Don filio Bescheno quatvor marcas
ab eisdem Martino et cognatis eius persolvisset. Ita tamen, quod si pars aliqua
adversa controversiis vel litibus insurgeret et libertatem dicti hominis vellet
agravare, dictus Fabianus ab omnibus teneretur expedire. In cuius rei testimonium
presentes litteras ad peticionem Fabiani capitulo Jaurinensi concessimus in perpetuum.
Datum anno gracie Mo CCo L VIIo.

Vissza
főoldalra