Nos capitulum Quinqueeclesiense memorie commendamus significamus quibus expedit universis, quod Elyssabeth filia Chepani filij Mathie de Zydmer, relicta Petro filij Karoli, nunc consors Ladyslai filij Salamonis de Viliam astante sibi eodem Ladislao marito suo coram nobis personaliter constituta proposuit oraculo vive vocis, quod filiam suam Issalth nomine a predicto Petro marito suo de Stephano filio Nicolai de Barlad legitimam tenderet in consortem et quia propter suam indignantiam eidem Issalth filie sue in honoris aparatu in ornamentis nuptialibus providere ut decori se nequivisse assebat ob hoc medietatem terre Buzuldek racione dotis et rerum suarum parafelnalium ac quarte predicte filie sue sibi et dicte filie devolute cum utilitatibus et pertinencijs eiusdem medietatis universis in comitatu de Barana in vicinitate terre filiorum Deniper existentis, quam predictis Petrus maritus suus mediantibus litteris privilegialibus conventus monasterij Waradyensis precio comparat, sicut dixerint, dedisse, donasse, contulisse et statuisse prefate Issalth filie sue et per eam dicto Stephano marito suo ac successoribus eorundem sexus utriusque ex ipsa domina Issalth pro heredibus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, ita nichilominus, quod si ipsam dominam Issalth filiam suam sine herede decedere contingerit, extunc memorata medietas terre rediet et revolvetur ad manus predicte domine Elyssabeth vel suorum successorum pleno iure et aliam vero medietatem eiusdem terre Buzuldek similitercum omnibus utilitatibus suis in nostri presencia dedit, statuit et assignavit Thome et Paulo filijs suis ex prefato Ladislao secundo marito suo procreatis et etiam in suc..... pro creandis ac ipsi Ladislao marito suo perpetuo et irrevocabiliter possidendam presentes autem nostro privilegio comfirmare promisimus, dum nobis usque festum nativitatis Domini fuerint reportare. Datum sexta feria proxima ante festum Ascensionis Domini, anno eiusdem M CCC undecimo.