Capitulum ecclesie Boznensis vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam vir discretus magister Iwan concanonicus noster, exhibuit nobis litteras magistri Kokos comitis de Wlko, magistri Jurk et comitis Pauli filii Emerici iudicum nobilium, Bodow maioris exercitus, et Vyodol maioris castri, in quibus iidem iudices a nobis petebant cum instancia, ut litteras ipsorum patentes, quas super statucione cuiusdam particule terre Draxa, Bolezlotelky vocate ipsi magistro Iwan et Gerardo fratri suo fecerunt emanari sigillis propriis confirmantes in testimonium statucionis dicte terre nostro priuilegio dignaremur confirmare. Quarum quidem patencium litterarum tenor talis est: [...]. Nos igitur predictorum iudicum iustis peticionibus obtemperare volentes, iusticia suadente ipsas litteras de verbo ad uerbum perlegi fecimus, et quia easdem non abrasas non cancellatas nec in aliqua sui parte viciatas, ymo omni plenitudine iuris confectas comperimus, sepedictas litteras rescribi fecimus nostrique sigilli munimine ipsis magistro Iwan et Gerardo fratri suo duximus confirmandas. Datum sabbato proximo ante festum asscensionis domini, anno autem ut supra.