Nos, Capitulum Ecclesie Bachiensis memorie commendamus, quod Johannes filius Martini de Pargar ex comitatu de Walkou in nostra presentia personaliter constitutus exhibuit nobis quasdam litteras magnifici viri domini, quondam bani de Machou tenoris infrasripti petens a nobis diligenter ut eas de verbo ad verbum in transsriptum redactas sibi concedemus, quarumquidem litterarum tenor talis est: Nos, Demetrius, banus de Machow comes Syrmiensis, Bachiensis, Vesprimiensis, de Walkou, et de Baranya memorie commendamus, quod Paulus filius Thome personaliter ab una, item Johannes filius Martini de Pargar similiter personaliter parte ab altera coram nobis conparendo idem Paulus est confessus viva voce quod ipse possessionariam portionem ipsius Johannis in dicta possessione Pargar habitam, quam ipse a nostris manibus iudiciariis rehabuiset, eo quod dictus Johannes coram nobis convictus extitisset et ex eo dicta sua porcio possessionaria in dicta possessione habita rite et legitime ad nostras manus iudiciarias extitisset devoluta propter dilectionem fraternitatis ac mutue dilectionis eidem Johanni penitus et per omnia relaxavit, restituit atque remisit perpetuo possidendam in filios filiorum et heredum per heredes tali modo, quod idem Johannes dictam possessionariam portionem aliquocumque ipse alieni vendere vel inpignorare possit atque valeat, hoc non pretermitto, quod si idem Johannes volente domino absque heredum solacio decesserit tunc dicta portio possessionaria nemini alteri, nisi similiter ad manus ipsius Pauli filii Thome devolvi possit absque valeat. Datum in villa Thord, tertio die octavarum festi Beati Johannis Baptiste, anno domini Millmo CCCmo quinquagesimo secundo. Nos itaque ad petitionem eiusdem Johannis filii Martini ipsas litteras de verbo ad verbum presentibus insertas eidem Johanni sub sigillo nostro duximus concedendum. Presentes autem dum nobis reportabuntur, ut ipse Johannes a nobis instantissime postulavit, nostrum privilegium super hiis emanari faciemus. Datum octavo die festi Beati Johannis Baptiste, anno domini Millesimo CCCmo quinqagesimo tertio.

Vissza a listára