Capitulum Ecclesie Bachiensis universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod cum inter Paulum de Dorozlo ab una parte, Andream, Bitonem, Johannem, Petrum, et Barrabam nobiles de Baka ab altera super portione eiusdem Pauli in eadem possessione Baka existente, ac eciam ratione iudiciorum, quibus iidem nobiles contra ipsum Paulum coram comite Bachiensi convicti extiterant, litis materia fuisset suscitata et diucius inter ipsos ventillata, tandem licet probis viris mediantibus taliter concordaverint, quod idem Paulus portionem suam in eadem possessione Baka existentem suo iuramento coram homine nostro ad hoc deputato rehabere debuisset, et insuper iidem nobiles quindecim marcas eidem coram nobis dare debuissent, tamen pro bono pacis et stabilioris firmitatis in loco sacramenti ad talem pacis devenerunt unionem, quod predicti nobiles portionem ipsius Pauli in prescripta possessione existentem absque suo iuramento eidem reddidissent pacifice possidendam, et insuper tertiam partem portionum suarum de eadem a parte portionis ipsius Pauli adiacentem cum omnibus utilitatibus suis et pertinentiis ad eandem, videlicet piscinis pratis et fenetis simulcum tertia parte iuris patronatus monasterii in eadem possessione existentis, ac quadam via magna per quam idem Paulus comode ad ipsum monasterium ire poterit, perpetualiter dedissent et assignassent in filios filiorum possidendam pariter et habendam, signis et metis coram homine nostro ab ipsorum portione distingendo; et idem Paulus econverso super debito ipsarum quindecim marcarum iudiciorum gravaminibus prescriptorum, ac etiam super sua captivatione per eosdem facta, ipsos nobiles penitus et per omnia reddidisset expeditos, prout eedem partes unacum Thoma clerico chori nostri homine per nos ad hoc deputato coram nobis comparendo nobis retulerunt viva voce. Cursus autem metarum ipsius terre parte possessionis memorate tali ordine distinguntur: primo videlicet incipit ab aqua, que Tyzia nuncupatur, et prope ipsam aquam sunt due mete terree circa quandam vallem, et abhinc per metas terreas procedendo versus occidentem venit ad unam metam terream, que est prope ante quendam montem Hoolm vocatum, et deinde flectitur versus meridiem, venit ad unam metam terream, et ab illa vadit ad pratum, in quo quidem prato signa metarum fieri nequivissent. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras appensione nostri sigilli communitas et alphabeto intercisas. Datum anno Domini Millesimo trecentesimo vicesimo tertio. Johanne preposito, Thoma lectore, Emirico cantore, Nicolao Bachiensi, Egidio Syrmiensi, Petro Zegediensi archidiaconis, Gallo custode, Petro decano, ceterisque canonicis in eadem ecclesia Deo famulantibus, iugiter et devote.