A nyitrai káptalan hiteleshelyi oklevelei


1229 (Dl.40007)
Iacobus, dei gracia Nitriensis episcopus, eiusdemque loci capitulum omnibus, ad quos presentes littere pervenerint, oraciones in domino. Universitati vestre significamus, quod constitutis in presencia nostra Bork, iobagione castri Trinchiniensis de villa Pomnen, ex una parte, Stoysa, Sdymer, Crisk, Martun, Budey, Mylen, Ladyzlov et aliis de villa Bohunych ex altera protestati sunt coram nobis dicti Stoysa, Sdymer, Crisk, Martun Budey, Mylen, Ladyzlov et alii se quandam terram a terra sua exceptam, que est in prefata villa Bohunych, et ab eadem metis separatam, cum silva et pratis pro summa decem marcarum argenti cum consensu conterminalium et testimonio conprovincialium, Stoyse videlicet, Andree, Voyteh, Mestis, Chis et aliorum quamplurium [[quam plurium]] dicto Bork vendidisse et precium plene ab eodem percepisse. Postulavit igitur a nobis utraque pars, ut homines nostros, qui dicte terre metas circumspicerent, cum eis mitteremus. Nos autem iuste peticioni eorum faventes, virum providum Vencezlaum sacerdotem, monachum beati Benedicti de Scala, et Marcum cum eis transmisimus, qui eandem terram pariter cum silva et pratis circumspicientes, taliter dixerunt esse limitatam: prima meta sita est versus orientem iuxta magnum Wagh et ibi ex alia parte Wagh conterminalis est ville Clobuchych; inde vero protenditur iuxta fluvium Wasech, qui a magno Wagh procedit et cadit in alium Wasech et transiens illum Wasech venit iterum ad tercium Wasech metis interpositis. Deinde per metas venit ad rivum Cresyna, qui de monte procedit, et transiens rivum illum vadit ad magnam stratam castri, et ibi sunt tres minuti colles et meta terrea. Inde tendit ad quendam montem per metas et in ascensu montis est meta. Inde per montem interpositis ascendit ad quendam lapidem, qui vulgo Scala Radoztyna nuncupatur. Inde tendit ad predictum rivum Cresyna et per eundem ad alium rivum, qui vocatur Jesbnizca. Inde tendit ad quendam alveum nomine Zlatina; inde per metas ad quandam quercum, sub qua est meta, et ibi est conterminalis ville Myleuch. Inde vero usque ad districtum regni Moravie; ex altera vero parte conterminalis est proprie terre Bork et cognatorum eius. In cuius rei testimonium litteras nostras sigillo nostro impressas prenominato Bork concessimus; anno verbi incarnati millesimo ducentesimo vicesimo nono.

1229 (Dl.153)
Universum Nitriensis ecclesie capitulum omnibus ad quos littere presentes pervenerint, oraciones in domino. Universitati vestre significamus, quod constitutis in presencia nostra iobagionibus de Sulgagevr Povlus, maiore exercitus, Vida pro se et pro Moynolt, patre suo, Dionisio, Sem, Symovn, Boch, Stephano de villa Ondruh, Marcello, Andrea, Matheo, Donc, Anania, Mike centurionibus et ceteris ab una parte, Cosma Petro, filiis Hemyruh de villa Scelecen, Cuncha iudice domine Constancie, regine Boemie, pristaldo eorumdem Gabriele, filio Gabrielis de villa Lodan, Huntiensis comitatus, ab altera, proposuit dictus pristaldus coram nobis et partibus, quod dicti iobagiones dictum Cosmam et Petrum coram domino Bela rege, primogenito filio regis Andree, super terra Bugvna citaverant, dicentes eandem terram esse castrensem et dictum Cosmam et Petrum eam prefato Cuncha iniuste vendidisse. Econtra pars adversa eam herditario iure ad se pertinere et se iuste vendidisse instante affirmabat. Auditis igitur dominus rex hinc et inde propositis, parti Cosme et Petri probacionem per consangineos indixit super eo, quod prefata terra ad eos pertineat iure hereditario et examinacionem testium et cause terminacionem domino nostro Iacobo episcopo per litteras commisit. Episcopo igitur absente et capitulo vices ipsius prosequente, Cosmas et Petrus testes suos coram capitulo exhibuerunt, ex quibus prefati iobagiones duodecim testes ad iurandum elegerunt. Sic enim, ut pristaldus et partes dixerunt domino regi visum esse, ut iuramentum duodecim testium ad presentis cause terminacionem sufficiat. Iuratis igitur duodecim testibus, nos auctoritate regia per domino episcopo et per ipsum [[episcopum ]] nobis collata, sentencialiter diffinivimus, quod terra Bugvna herditario iure ad Cosmam et Petrum semper pertinuit et semper pertinere debebit. Cuius terre, ut pristaldus et partes dixerunt, prima meta incipit ab aqua Blaua et inde per metas tendit in longum secus confinium alterius Bugvna et per quandam vallem ascendit in quendam collem et ibi tenet confinium cum villa sancti Viti; deinde per metas tendit in confinium ville Such; deinde per metas tendit in confinium ville Wra[…]; deinde per metas tendit in confinium ville Manga et inde redit in aquam Blaua et sic terminatur. Cuius aque medietas pertinet ad Cosmam, medietas vero ad villam Scel. Notandum eciam, quod pristaldus hoc a nobis postulavit interseri, quod dicti iobagiones in quatuor iudiciis regalibus remanserunt et si quis eorum processu temporis presentem causam retractare temptaverit, non erit audiendus, priusquam quatuor iudicia regalia persolverit. In cuius rei testimonium ad peticionem parcium presentem paginam [… ] et sigilli nostri apposicione roboravimus. Anno verbi incarnati Mo CCo XXo [IXo].

1229 (Dl.58379)
Universis Christi fidelibus, tam modernis quam futuris, presentem paginam inspecturis, Nitriensis ecclesie capitulum orationes in domino. Significamus vobis, quod nos ad preces Ivanche comitis et filiorum Cozme Themerche et Brench, confratrem et concanonicum nostrum Marchum, ut coram ipso terram Scelepchen inter se dividerent, cum eis transmisimus. Rediens igitur ad nos idem confrater noster, intimavit nobis eandem terram in duas partes esse divisam; medietatem scilicet filiis Cozme Themerche et Brench assignatam, medietatem vero Ivanche comiti approppriatam, ex bona voluntate filiorum Cozme, ab ea parte, ex qua comes Ivancha possidet terram Iovka titulo emptionis. Metas etiam eiusdem terre idem confrater noster circumspexit et nobis eas sic esse signatas scriptis demonstravit: prima meta posita est in ripa rivi Deruenche versus occidentem, et ibi tenet confinium cum villa Horsan, et inde protenditur ad sy[[i]]lvam versus orientem per metas, et in exitu sy[[i]]lve ad longitudinem fere dimidii iugeris reflectitur ad plagam meridionalem, ubi incipiunt mete terre sacionalis, et inde per metas vadit [[tendit]] ad fluvium Sythua, inde per Sythuam ascendendo [[ascendit]] versus septemtrionem et in exitu fluvii Sythua secus ripam est meta; inde iuxta fossatu[[a]]m Ivanche comitis per prata metis interpositis tendit ad montem et per montem per metas ascendit ad cacumen montis et ibi est meta et est conterminalis terrae[[terre]] Nywg et sic terminatur. Et notandum, quod Themerche et Brench comes confratre nostro et postmodum coram nobis protestati sunt, dictum Ivancham comitem circa rivum Deruenche habere quandam terram empticiam preter terram Iovka et preter Scelepchen hereditariam attinentem eidem. In cuius rei testimonium ad preces dictorum Themerche et Brench litteras nostras sigilli nostri inpressione roboratas sepe dicto Ivanche comiti concessimus; Anno verbi incarnati Mo CCo XXo IXo.

1237 (Dl.58384)
Universis Christi fidelibus, tam modernis quam futuris presentem paginam inspecturis, Nitriensis eeclesie capitulum orationes in domino. Significamus vobis, quod accedentes ad nos Wichlow, Widicus, filii Gyne Micov, filius Korlathi de villa Fis, cum Thoma, filio Iuance, comitis de villa Iovka, confessi sunt coram nobis, quod cognatus eorum Iohannes quadraginta iugera terre sita in villa Mana quibusdam de villa Renduuey duabus marcis argenti pignori obligaverat. Que quadraginta iugera terre permittentibus et consentientibus prefatis Wichlao, Widicus, Micone prefetus Thomas, filius Iuance comitis, duabus marcis argenti coram nobis redemit. Quas duas marcas constituti in nostra presentia Urbanus, Neuhu pro se et pro filio Guepse, Symoun pro se et pro filio Nicholai de villa Renduuey a prefato Thoma coram nobis ad plenum perceperunt et dicta quadraginta iugera terre prefato Thome cum consensu predictorum Wichlai, Widicus et Miconis perpetuo possidenda tradiderunt. Et quia sepedicti Wichlav, Widicus et Micov prefatum Thomam predicta quadraginta iugera terre ex bona voluntate ipsorum redimere permiserunt, idcirco idem Thomas dedit eisdem ex gratia coram nobis tres fertones argenti. Item prefati Urbanus, Neuhu, Si[[y]]moun alia quadraginta iugera terre sita in villa Mana, que ipsi iniuste detinebant, Clementi, filio Clekal, ex sua et ex parte filiorum Guepse et Nicholai perpetuo possidenda coram nobis tradiderunt. Item Urbanus, Nevhu, Symovn rediderunt etiam quadraginta iugera terre pignori obligata, sita in eadem villa Mana, hominibus de villa Fis nomine Si[.. ]h, Zotha et [.. ] recipientes ab eisdem pro eadem terra unam marcam argenti presentibus hominibus de triplici castro, Posoniensi scilicet Zulgageur et Borsiensi et consentientibus. Et quia incerti eramus de noticia castrensium, misimus hominem nostrum in villam Fis, ut per eum de ipsorum noticia certificaremur. Rediens autem ad nos homo noster certificavit nos, quod dicti homines trium castrorum, qui in nostra comparuerant presentia, veraciter illi erant, quos se esse coram nobis prodixerant. In cuius rei testimonium ad preces predictorum Wichlai, Widicus, Miconis, Urbani, New[[v]]hu, Symoo[[u]]n litteras nostras sigilli nostri impressione roboratas supradictis personis concessimus. Anno verbi incarnati Mo CCo XXXo VIIo.

1241 (Dl.253)
Universis Christi fidelibus, ad quos presentis pagine noticia pervenerint recitanda, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Ad omnium presencium ac posterorum noticiam harum insinuacione litterarum volumus devenire, quod constituto in presencia nostri Micud fratre uxoris Pouse, iobagionis castri Trinchiniensis, qui Pousa mortuus fuit in exercitu domini regis, quando rex habuit exercitum contra T[[t]]ataros, pro se et pro fratribus suis Alexio videlicet et Christoforo ab una parte, Razlone vero sacerdote et Zoulat pro se et fratribus suis Iohanne videlicet et Andrea, fratribus memorati Pouse, ab altera, viva voce coram nobis sunt confessi, quod cum fratres uxoris dicti Pouse predictos fratres eiusdem Pouse traxissent in iudicium Bogmel, comitis Nitriensis et Trinchiniensis, pro quinquaginta marcis racione dotis sororis eorum et lis inter ipsos fuisset diucius ventilata, tandem inter se taliter convenerunt, quod fratres sepe dicti Pouse quandam villam suam hereditariam Liburcha nominatam, quam idem Pousa dum viveret certis metis undique distinctam pacifice possidebat, cum quodam servo Nadey nuncupato et Mladina, filio eiusdem, sub forma pacis et conposicionis prememorate domine in extimacione quinquaginta marcarum pro dote sua, cum consensu omnium cognatorum suorum, contulerunt perpetuo possidendam cum domibus et aliis super eandem constitutis edificiorum munimentis, quia nichil se posse dare de rebus mobilibus asserebant, pristaldo huius cause Irizlao [[Iruzlao]], filio Stermer de Ludan existente. Mete autem illius terre, sicut in litteris predicti comitis Bogmel inspeximus, quas predictis partibus in testimonium conformate pacis sigilli sui munimine concessit roboratas hoc ordine distinguntur: prima enim meta incipit ab orientali plaga de fluvio Wag ex parte ville Neusua super unum fossatum, quod vulgo precupa nuncupatur; hinc autem vadit usque ad Toplicham et inde transiens Toplicham cadit in Jelseunec potoka, hinc vero tendit superius usque ad Hradissa et inde vadit vadit super berch per geminas metas terreas usque ad montem magnum; exin aliquantulum tenens versus partem sinistram tendit ad arborem tulg, hinc vero ad arborem nir, deinde ad caput Lezco potoka, inde autem per Oudal vadit ad caput Hlubuka potoka, hinc vero tenet superius per berch directe usque ad conterminum Morauie; ab occidente vero ex parte Liburcha castrensis tenet per fluvium Wasyk, qui dirivatur de Wag, qui eciam cadit in Tiplicham, inde autem tenens superius cadit in fluvium Liburche magne, deinde vero vadit in parvam Liburcham; hinc ergo per eandem parvam Liburcham ascendit usque ad caput eiusdem Liburche; inde autem per berch progrediens vadit usque dum terre Morauie contiguatur. Ne igitur hec convencio in posterum possit in irritum revocari, ad peticionem predictarum parcium presentes sigillo nostro roboratas concessimus. Anno gracie Mo CCo XLo IIo.

1245 (Df.248406)
Universis Christi fidelibus, ad quos presentes pervenerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus tam modernis quam futuris, quod Mochud, filius Alexii, Ascensio et Endre, filii Botha, Marcus et Symon, filii Dolomezth, cum Damiano procuratore venerabilis patris et domini nostri Stephani, dei gracia archiepiscopi Strigoniensis, ad nostram accedentes presenciam, terram suam hereditariam nomine Gug undique metatam, cum consensu commetaneorum suorum, sicut homine nostro, quem pro peticione parcium ad videndam dictam terram miseramus, audivimus referente, eidem domino archiepiscopo pro decem marcis argenti a procuratore ipsius coram nobis plenarie persolutis, vendiderunt iure perpetuo possidendam, tali apposita conditione[[condicione]], quod si lis aliqua super memorata terra Gug emergeret, venditores supradicti, vel eorum successores, tenebuntur archiepiscopum expedire. In cuius rei testimonium litteras presentes sigilli nostri munimine confecimus roboratas. Anno gracie Mo CCo XLo quinto.

1245
Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quibus presentes patuerint, Nitriensis ecclesie capitulum inclinacionem et oraciones in domino. Significamus vobis, quod Salomon, filius Martini de villa Renduey, cum cognato suo Paznano, filio Hegun, de eadem villa Renduey, in nostra presencia constitutus, totam terram in duabus villis Pazuba et Beleg nuncupatis ipsum contingentem cum consensu consanguieneorum suorum, sicut eodem Paznano pro se et suis consanguineis cognovimus referente, Herc, filio Pethe, pro quatuor marcis argenti, quas ab eodem Herc coram nobis confessus est plenarie percepisse, vendidit perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium literas ((!)) presentes sigili ((!)) nostri munimine confecimus roboratas. Anno domini Mo CCo XLo quinto.

1246. augusztus 31. (Df.273106)
Uni[versis] Christi fidelibus, quibus presentes littere patuerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod Stephanus et Andreas, filii Stephani de Vundruh, pro se et Paulo fratre ipsorum coram nobis constituti quandam terram eorum Choboy vocatam, ad usum trium aratrorum sufficientem ut dixerunt, Gune et Bors fratri eiusdem personaliter constitutis pro sex marcis fini argenti coram nobis plenarie receptis asseruerunt vendidisse ipsis eorumque successoribus perpetuo et irrevocabiliter possidendam hoc articulo interiecto, quod si processu temporis dicte terre vendicioni per aliquem vel aliquos revocari aliquo modo temptarent et idem Stephanus ac fratres sui prescripti ac [[vel]] ipsorum successores defendere non poss[int] a revocacione intendente vel intendentibus propriis laboribus et expensis, extunc prout assumpserunt coram nobis terram equipollentem prescripte terre Choboy vocate in eorum hereditariis terris, ubicunque iidem Gune et Bors elegerint, omni occasione postposita Stephanus et fratres eius sepe dicti assignarent sequestratim pro iam dicta summa pecunie ipsis G et B eorumque successoribus perpetuo possidere. Nec hoc pretermittimus, quod Poulus et Vndruh, Onth et Paulus clericus, filii Wech, commetanei memorate terre astantes huic vendicioni assensum tribuerunt. Dicebat tamen Stephanus annotatus predictam pecuniam se Theotonicis soluturum eoque in conflictu Bele, excellentissimi regis Vngarie, cum Felderico duce captus fuerit per eosdem.[In] cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigillo nostro roboratas. Anno gracie Mo CCo XLo VIto, datum secundo kalendas septembris per manus magistri Demetrii lectoris Nitriensis.

1246 (Dl.303)
Universis Christi fidelibus, ad quos presentes pervenerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus tam modernis quam futuris, quod Thomas, filius Wencezlai, cum Gyreta, filio Doba, consanguineo suo de villa Molonan comitatus Borsiensis in nostra presencia constitutus , totam partem suam de terra Heneuch nuncupatam [[nuncupata]] cum consensu fratris sui Mihedey, qui presens non erat, sed ut idem Thomas affirmabat, ipsi Gyreta pro tribus marcis argenti et dimidia, quas dictus Thomas dixit ab eodem Gyreta plenarie se recepisse, vendidit iure perpetuo possidendam. Nos igitur de consensu ipsius Mihedey et de situ terre vendite cerciorari volentes, ad dictam terram hominem nostrum transmissimus [[transmisimus]], qui rediens nos certificavit, quod Mihedeus vendicioni consenserit memorate eo, quod ipse perfatam terram emendi non habuerit facultatem; de situ eciam eiusdem terre idem homo noster dixit, quod iacet a plaga orientali ex utraque parte fluvii Sytva nominati. Incuius rei testimonium litteras presentes sigilli nostri munimine confecimus roboratas. Anno gracie Mo CCo XLo sexto.

1246 (Dl.40019)
Universis Christi fidelibus, ad quos presentes pervenerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino Ihesu Christo. Significamus tam modernis quam futuris, quod cum Stephanus, filius Dragun comitis, aule regie iudex, comes Nitriensis de genere Gutkeled, et Paulus, filius Nicholai, ex eodem genere, in nostri fuissent presencia constituti, dictus Paulus de terris suis hereditario iure possessis quatuor villarum terras certis metis distinctas, unam videlicet terram Sceplok nomine iuxta Zomus existentem, alteram secus quandam rivum, ubi fuerat villa Alus vocitata, terciam, ubi fuerat villa Micov, quartam vero Vgruch nuncupatam secus aquam Scylag constitutam, et insuper iuxta Lapus terram usui triginta aratrorum sufficientem, cum uno loco castri eidem castro adiacentem, viam eciam securam, que de villa Sceplok ducit ad idem castrum, protestatus est coram nobis, eidem comiti Stephano ac omnibus ab ipso descendentibus liberaliter concessisse iure perpetuo possidendas, propter eximiam cognacionis dilectionem ac excellentem dilectionis prerogativam, quam sibi eundem comitem Stephanum a sua puericia dixit pre ceteris hominibus elegancius inpendisse. Ut autem huius concessionis series firma et stabilis permaneret, ad peticionem utriusque partis presentes concessimus litteras, in argumentum amplioris fidei et robur veri testimonii, sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo sexto.

1247. április 4. (Df.273496)
Universis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod Gregorius, filius Stephani, et Fabyanus, filius Moys, consanguineus suus de Nyr, in nostri presencia constituti, quandam terram eorum Megered vocatam ad duo aratra et medium sufficientem, Moys, fratri [[frater]] Vs, et Kachman de villa Kapurnuk pro novem marcis argenti ab eisdem acceptis asseruerunt vendidisse ipsis eorumque successoribus perpetuo possidendam, presentibus consanguineis suis Abraam, videlicet filio comitis Sebes, Benedicto de Zeeg, comite Bechend, Symone et Petro, filio Nata de Sys, ipsisque consencientibus et presentibus commetaneis, scilicet Sygard, Agya, Petro, Thorda, Iohanne filio Radislay, ipsa comite Debes, Andrea filio Bodizlau, Drag filio Bethlen, Michaele et filio suo Andrea de Berench, Ianus et Vs fratre eiusdem Moys, hys omnibus contradiccionem non facientibus aliqualem. Vendidit eciam idem Gregorius quendam libertinum suum Bogouch vocatum una cum filio suo Wanch nominato Moys prenotato pro tribus marcis acceptis similiter coram nobis. Et ne huius rei series processu temporis in irritum revocetur, litteras nostras concessimus sigillo nostro roboratas. Anno gracie Mmo CCmo XLmo septimo, secundo nonas aprilis.

1247. (?) október 6. (Df.273076)
Excellentissimo domino suo Belae, dei gratia illustri regi Hungariae, capitulum Nitriensis ecclesiae inclinationes et orationes in domino tam debitas quam devotas. Literis vestrae serenitatis venerabiliter receptis cum comite Andrea misimus unum ex nobis idoneum et discretum ad circumeundas terras hospitum vestrorum de Nitria per vos collatas. Qui socius noster ad nos reversus nobis dixit, quod idem comes Andreas ipso praesente, omnibus commetaneis et vicinis eorundem simul convocatis, ipsas terras circuisset seu reambulasset et statuisset eisdem hospitibus vestris contradiccione qualibet non obstante . Quarum quidem terrarum termini ac cursus metarum hoc ordine distinguuntur: prima meta incipit a fluvio Nitriae nomine in nemore ab oriente a parte terrae ecclesiae nostrae et venit ad quendam pyrum inde iuxta sylvam Iob comitis descendit per magnam viam ad pyrum, deinde egrediens vadit iuxta sylvam Lodomerii et Lucae de Kewrth usque ad salicem gibbum; hinc ad tres arbores populaeas, de quibus ad fluvium Thezlen nomine, ab ipso autem fluvio revertitur a parte meridionali iuxta terram Deychen venit ad fluvium Nitra; transiens vero Nitriam iuxta terram eiusdem Deychen ascendit directe per quandam viam per binas metas versus locum, qui Debervocatur et tendit usque viam Sysuth vocatam, deinde transit ad aliam magnam viam, qua itur ad Salam et per eandem iuxta terram Indrich currunt metae terrarum Chey et chapur; a fine vero villae comitis Indrich tendit per eandem viam a parte meridionali, iuxta quam sunt duae metae; deinde declinat versus occidentem, hinc revertitur superius iuxta magbnam viam, quae tendit ad occidentem cum metis et venit ad tres metas; ab illis autem metis incipit tenere terminos cum terra iobagionum castri Nitriensis Wuus nomine et per praedictam viam ascendendo cum tribus metis et venit ad duas metas angulares iuxta magnam viam, quam vadit ad villam Mwchonok et per eandem viam iuxte sylvam nobilium de Ludan, quae Iwor vocatur; transiens vero ipsam viam versus septemtrionem ad sinistrum per quandam aliam viam cum metis ex utraque parte viae memoratae usque ad terram Foeliciani et Texe ac suorum cognatorum iobagiorum castri Nitriensis; et iuxta terram eorundem revertitur et vadit ad vallem Fabiani et tendit cum metis versus orientem iuxta sylvam eorundem iobagiorum castri ad duas metas; relictis ipsis reflectitur ad septemtrionem ad aliam sylvam, circa quam sunt duae metae, ibi vero relicta terra praedictorum iobagiorum castri vadit iuxta terram ecclesiae nostrae Geregorii nomine cum metis et cadit ad magnam viam, per eandem vadit ad aliam terram ecclesiae nostrae Sedew vocatam cum tribus metis et cadit ad magnam viam; et transiens ipsam ad dextram descendit et ascendit ad montem, qui dicitur mons Chypany et ibi est meta; descendens vero de monte venit ad castrum Iudaeorum, circa quod est magna meta; inde tendit ad civitatem Nitriensem ad curiam Balassaey, filii Petros iobagiorum castri Nitriensis; hinc a superiore parte pallacii cuiusdam Vadas nomine tendit inter ecclesias beatae virginis ac beati Michaelis et descendit inferius ad terram ecclesiae nostrae et de suburbio venit Nitriae; et transiens revertitur ad priorem terminum et ibi terminatur. Metae autem sive termini terrae eorum Doworchan nomine incipiunt ab oriente a fluvio Czethan a parte ecclesiae nostrae Emeke nomine et a parte terrae comitis Zobuzlay Elew nuncupatae et vergit in prato ad tres metas; hinc iterum ad unam, in cuius medio est arbor pomi; inde vadit cum terra nobilium de Chythe et tendit ad fluvium Nittriae; quam transiens venit a parte meridionali ad unam metam, in cuius medio est lapis positus; deinde ascendit directe ad montem, qui dicitur Beyel, in cuius latere in virgulto sunt singulae metae; deinde transit viam, quae ducit ad Nyarhid, venit ad duas metas angulares positas prope viam Syswth supradictam; deinde autem declinat versus occidentem per eandem viam,venit ad unam metam et infra ipsam metam sunt conterminales terrae iobagiorum castri de Galgocz; et per modicum spacium coniungtur terrae castri Nitriensis Chobay nomine, deinde venit ad tres metas angulares; deinde incipit tenere terminos cum terra Kewrewzkyn dominae reginae, descendendo inferius per singulas metas versus orientem venit iterum ad ipsam viam, quae ducit ad Nyarhid, iuxta quam sunt duae metae terreae; transiens vero ipsam viam tendit ad fluvium Nittriae, deinde vadit per pratum cum metis tenendo adhunc terminos cum terra Kewrewzkyn praedicta usque ad fluvium Theslen, ubi sunt duae metae; et sic metae ipsius terrae terminantur. Incipiunt eciam metae terrae eorundem Kewrewzkyn nomine: ab oriente a parte terrae domini nostri eoiscopi Nittriensis Emeyke nuncupatae, tendit per pratum cum singulis metis usque viam Syswth memoratam, iuxta quam sunt duae metae angulares ex utraque parte ipsius viae; et per eandem viam tendit ad occidentem iuxta terram castri Nitriensis Chobay nomine usque terram Tiburcii, filii Mutk; iuxta terram vero ipsius Tiburcii descendit iterum versus orientem cum metis usque fluvium Nittria; transiens ipsum fluvium revertitur in prato cum metis ad dictum fluvium Thezlen ad eandem terram episcopi supradicti et sic terminatur. Datum in octavis sancti Michaelis Archangeli.

1248 (Df.248520)
Universis Christi fidelibus, ad quos presentes pervenerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino Ihesu Christo. Significamus tam modernis quam futuris , quod Thomas, filius Mihedey, cum Damiano, procuratore venerabilis in Christo patris et domini Stephani archiepiscopi Strigoniensis, in nostra presencia constitutus protestatus est, se vendidisse terram suam Wochard vocatam eidem archiepiscopo pro duabus marcis argenti et media, sibi a predicto Damiano coram nobis plenarie persolutis, in perpetuum possidendam, presente socero suo Azaria de villa Meger, iobagione domine regine, consensum prebente pariter et assensum. Nos igitur super consensu commetaneorum, metis ac quantitate prefate terre certificari plenarius cupientes, ad predictam terram hominem nostrum fidelem duximus transmittendum. Qui rediens nobis retulit, quod huic contractui nullus commetaneorum extitit contradictor et ipsa terra contermina est a pluribus partibus terris archiepiscopi sepedicti. Quantitatem autem ipsius dixit trium esse sufficientem usui aratrorum. In cuius rei testimonium litteras presentes sigilli nostri munimine confecimus roboratas. Anno gracie Mo CCo XLo octavo.

1248. április 25. (Df.273605)
Universis Christi fidelibus noticiam presencium habituris Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod constitutis in nostri presencia comite Debes pro se et pro Laurencio, filio Laurencii de villa Berench ex parte una, Romania vero filia Bena de villa eadem ab altera, pristaldus eorum Sixtus de comitatu Chenadiensi proposuit coram nobis et partibus, quod ipsa Romania ipsos [[az oklevélben nincs ipsos]] nominatos Debes et Laurencium, filium Laurencii, convenerat coram venerabili patre et domino nostro Stephano, archiepiscopo Strigoniensi, quartam suam et dotem ab eis repetens matris sue. Cum autem idem archiepiscopus hanc repeticionem dotis et quarte iudicio Wincencii, archidiaconi Nitriensis, commisisset didimendam, partes nominate ex permissione archidiaconi eiusdem composicionem inter se amicabilem habuerunt. Prefata Romania totam quartam suam et dotem matris sue in quinque marcis argenti pacifice remittente et has marcas recepit a predictis Debes et Laurencio plenarie coram nobis. In cuius rei testimonium litteras presentes sigilli nosri munimine confecimus roboratas. Anno gracie Mo CCo XLo octavo, datum septimo kalendas maii per manus Marci lectoris.

1248. június 8. (-)
Universis Christi fidelibus tam modernis, quam futuris, quibus presentes patuerint, Nitriensis ecclesie capitulum orationes in domino; significamus vobis, quod nobilis quidam Veccha nomine, de villa Veccha vocata, pro se et fratre suo Mord, Omodey pro se et fratre suo Gregorio, coram nobis constituti, mediam partem terre Tormoch nomine ipsos contingentem, astante Urbano, filio Isaac de villa Veccha, pro fratre suo Bartholomeo, vendiderunt ipsi Bartholomeo, pro quatuor marcis argenti minus fertone in perpetuum possidendam, affirmantes ipsas marcas ab eodem Bartholomeo se plenarie recepisse. Item Simeon, frater dictorum Urbani et Bartolomei, et idem Urbanus portiones in eadem terra Tormoch possessas astruxerunt se vendidisse eidem Bartolomeo pro duobus marcis argenti in perpetuum possidendas, asserendo hanc pecuniam ad ipso Bartolomeo ad se plenarie devenisse. In cuius rei testimonium litteras presentes sigilli nostri munimine confecimus roboratas. Datum sexto Idus Iunii, per manus lectoris Demetrii, anno gratie Mo CCo XLo octavo.

1251. július 10. (Df.248385)
Universis, qui Christiana professione censentur, tam modernis quam futuris tenorem presencium inspecturis Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod Ianur de villa Colun vocata et Mathias, officialis venerabilis in Christo patris et domini nostri Stephani, archiepiscopi Strigoniensis, in nostri presencia constituti dixerunt, quod quidem [[quidam]] Iacobus nuncupatus, filius Dionisii, libertini ipsius Ianur de villa Geruncher vocata, interfecit vinitorem ipsius archiepiscopi Mancha nominatum de villa Pagran nomine. Quapropter ipse Mathias citaverat eundem Ianur in presenciam domini regis; sed antequam super hoc facto coram rege lis fuisset inchoata, antedicti Ianur et Mathias medantibus communibus amicis composicionem inter se amicabilem habuerunt hoc modo, quod dictus Ianur teneretur solvere duodecim marcas argenti pro homicidio antedicto, de quibus idem Ianur persolvit sex marcas minus fertone filio dicti Mancha, Petk nuncupato; pro sex vero marcis et fertone idem Ianur, presente filio suo Borozlou nominato et ipso consenciente, terram suam Cheka vocatam undiuqe metatam, ut ab eisdem Ianur et Mathia dicebatur, confessus est se statuisse dicto archiepiscopo iure perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie Mo CCo quinquagesimo primo, datum sexto idus iulii per manus magistri Demetrii, lectoris Nitriensis.

1253. március 29. (-)
Universis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, Nyttriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod Iacobus, filius Hena, in nostri presencia constitutus, locum curie sue in Ludan existentem et adiacentem ab una parte loco curie Witkonis, ab altera vero loco curie comitis Indrih, presentibus fratribus suis, Benedicto scilicet et Aghka ipsisque consencientibus vendidit ipsi Vitkoni pro tribus marcis argenti iure perpetuo possidendam; et hanc pecuniam ab eodem Witkone percepit plenarie coram nobis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio, datum quarto kalendas aprilis, magistro Demetrio lectore Nyttriensi existente.

1255. július 23. (Dl.102939)
[Universis Christi fidelibus quibus presentes pervenerint [[patuerint]] ], Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Sign[ificamus vobis, quod Leustasius, filius cuiusdam Gunther nomine de villa Elephanth vocata, in] nostri presencia constitutus terram suam [Olthuman nominatam, sitam iuxta fluvium Gron, hereditariam ut dicebat, presente] cognato suo Stephano de eadem villa Elephant [[Elephanth]], pro se [et fratribus suis Luca et Paulo, ut asserebat, ipso quoque consenciente et pro eisdem fratribus suis] consensum prebente vendidit Michaeli, [comiti de Sarus, pro viginti quatuor marcis argenti ab eodem comite Michaele coram nobis] plenarie perceptis iure perpetuo possidendam [hoc modo, quod si umquam aliqui ipsam terram a dictam comite repetere attemptaverint, idem Leusta]sius tam a suis cognatis omnibus quam eciam ab extraneis [repetere volentibus, dictus vero Stephanus a fratribus suis nominatis expedire modis omnibus] tenebuntur, cedente eadem terra in ius perpetuum comitis supradicti. [Nos autem de consensu commetaneorum dicte terre cerciorari volentes, mi]simus unum ex nobis ad terram nominatam, qui ad nos rediens recitavit, quod [omnes commetanei] Georgius, [scilicet abbas monasterii sancti Be]nedicti de Gron, et monachus eius sacerdos [Both] pro toto conventu illius loci ut astru[ebat et iobagi]ones eiusdem [monasterii Iwanka], videlicet curialis comes, Ledus et Cena ceterique coniobagiones eorum, item quidam Pyvna nomine [et cognati eius], iob[agion]es castri [Bor]siensis, ad prefatam terram convocati permiserunt eam predicto comiti cessante omni contradiccionis obstaculo pacifice conparandam ac iure perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie Mo CCo quinquagesimo quinto, datum decimo kalendas augusti, magistro Demetrio lectore ecclesie nostre existente.

1255. szeptember 25. (Dl.58390)
Universis Christi fidelibus, quibus presentes pervenerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod Andreas, filius Iwanka, comes thawarnicorum domini regis, et cognatus eius Wychlov nomine, filius Gyne de villa Phys vocata, comitatus Borsiensis ut dicebatur, cum in nostri presencia constituti, ipse Wychlov asseruit, quod post recesseum Thatarorum tempore famis penuria victus conpulsus vendidit terram ad usum unius aratri, sequestratam de terra sua hereditaria in ipsa villa Phys existenti, nominato comiti Andree pro duabus marcis argenti iure perpetuo possidendam, adiacentaem terre eiusdem Andree, asserens hanc pecuniam ab eodem Andrea se plenarie percepisse. Postmodum idem Andreas causa cognacionis et dileccionis de ipsa terra sibi vendita dixit, se restituisse viginti iugera Wychlov superius nominato. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie Mo CCo quinquagesimo quinto, datum septimo kalendas octobris, magisro Demetrio lectore ecclesie nostre existente.

1255. november 08. (Dl.40037)
Universis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod litteras venerabilis in Christo patris et domini nostri Benedicti, dei gracia archiepiscopi S[trigoniensis, aule] regis cancellarii, recepimus in hac forma: következik az érsek oklevele K.: CDES. II. 349. Et idem archiepiscopus per alias litteras suas nobis precepit, quod presentem seriem litterarum suarum nostris litteris inseri faceremus ad maiorem cautelam rerum gestarum coram ipso archiepiscopo a[d.. ]. Et nos precepto eius satisfacientes [[satis facientes]] ut tenemur, tenorem litterarum suarum presentimus redegimus nostris scriptis, sigilli nostri munimine roboratis. Datum anno gracie Mo CCo quinquagesimo quinto, sexto idus novembris, magistro Demetrio lectore ecclesie nostre existente.

1256. március 13. (Dl.58391)
Universis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod quidam Wechun nomine et frater eius Petrus, filii cuiusdam Mathey nuncupati de villa Modor appellata, et eorum consanguinei [[consanginei (!)]] Thuka scilicet et Nicholaus, filii cuiusdam Symunus nominati de eadem villa Modor, iobagiones Zogageurienses, item Iwan officialis Andree comitis thawarnicorum domini regis pro domino suo, ipso comite Andrea, ut dicebat, cum fuissent coram nobis constituti, nominati iobagiones Zolgageurienses confessi sint, se fuisse mutuatos quinque marcas argenti a dicto comite Andrea et pro hac pecunia obligasse eidem comiti quandam terram eorum empticiam, ut asserebant Fys nominatam, ad usum duorum aratrorum et percepisse hanc pecuniam plenarie a comite supradicto. Cum vero tempus redempcionis illius terre advenisset, astruxerunt se non potuisse redemisse, et premiserunt [[permiserunt]] eam predicto comiti pro nominata pecunia iure perpetuo possidendam. Situs autem terre illius a pretactis venditoribus et prenotato Iwan talis esse [[est]] relatus, quod longitudo eius incipiens a plaga orientali a quadam terra Borolch vocata descendit versus occidentem ad rivum Sythua, ubi est locus molendini dicte terre; latitudo vero eius a parte meridionali adiacet terre eiusdem comitis Mana nominate; a septemtrione colleteratur alii terre Fys, que dicta esse [[est]] fuisse prius castri Posoniensis, hoc apposito, quod si quis umquam hanc terram a comite sepedicto revocare attemptaverit, prenominati venditores ipsum comitem expedire tenebuntur, cedente eadem terra in ius comitis multociens repetiti. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto, datum tercio idus marcii, magistro Demetrio, lectore ecclesie nostre existente.

1257. május 8. (Dl.95230)
Nos capitulum Nitriens damus pro memoria, quod sicut ex litteris memorialibus Henrici, iudicis curie domini regis, nobis constitit, comes Chaba debebat prestare sacramentum coram nobis in quindena sancti Georgii cum Cosma, filio prepositi Indruh, Gurkud et Stephano, filiis Leustachii, Leustachio, filio Cosme, Leustachio, filio Gunter, Luka de Elefant, Benus de Kurtuely, Bolyzlao, sacerdote de Kunuk, Martino, Ioan, filio Grisogonis, super eo, quod Gothardus nichil iuris habuerit nec habere deberet in terris Doran et Rozwog nominatis, eo quod comes Iohannes, pater ipsius Chaba, ipsas terras comparaverit de propria pecunia sua, patre eiusdem Gothardi permittente. Die igitur iuramenti predictus Gothardus pro peticione quorumdam proborum hominum et causa cognacionis illorum, qui iurare debebant, remisit iuramentum dicti comitis Chaba et illorum, qui cum eo ad iurandum fuerant deputati, permittens dictas terras eidem comiti Chaba pacifice ac libere possidendas hoc modo, quod si umquam idem Chaba nominatas terras distrahere voluerit, nulli nisi predicto Gothardo vendere poterit. Datum in quindena antedicta.

1258. január 15. (Dl.62471)
Universis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod Benedictus prepositus de Turul, item Cosmas et Banus de Dyuek in nosra presencia constituti dixerunt, quod comes Budomerius, patruus scilicet ipsorum Cosme et Bany, ut dicebatur, totam porcionem suam in terris, nemoribus et aliis pertinenciis, cum duobus servis Torcha et Horbas nominatis, existentem in terra Bosan vocata, reliquerat uxori sue pro dote sua et rebus secum allatis. Eadem vero domina ipsam terram cum omnibus, que pretacta sunt, statuerat ecclesie sancte Marie de Wysagrad iure perpetuo possidendam. Quam scilicet ecclesiam dictus Budomerius cum tota porcione sua in terris et aliis bonis in Wysagrad existentibus reliquit conventui de Turul. Et super facto dicte terre Bosan predicti prepositus, Cosmas et Banus venerant in litem coram domino rege, qui taliter intellexit, quod dicta terra Bosan in ius nominatorum Cosma et Bany deberet devolvi eo, quod ipsorum fuerit hereditaria. Et super hoc partes domino rege permittente commiserunt se arbitrio domini nostri Vincencii, episcopi Nitriensis, qui ex beneplacito et consensu utriusque partis faciens inspici quantitatem et utilitatem dicte terre Bosan, estimavit eam cum mancipiis supradictis, nemoribus et aliis pertinenciis pro novem marcis, quas pretactus prepositus, exhibens nobis literas [[litteras]] conventus sui de consensu et beneplacito eiusdem conventus in hac parte, a pretactis Cosma et Bano percepit plenarie coram nobis, permittens eandem terram eisdem Cosme et Bano pacifice ac perpetualiter possidendam. In cuius rei tetimonium [[testimonium]] presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo, datum octavo decimo [[octavodecimo]] kalendas februarii, lectore ecclesie nostre magistro Demetrio existente.

1259. május 27. (Df.268845)
Universis Christi fidelibus, quibus pressentes patuerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod sicut ex litteris nostris memorialibus nobis patuit, quidam Chek nomine ex genere servientum regis de villa Chokoy vocata in nostra presencia constitutus, obligaverat totam porcionem terre in eadem villa ipsum contingentem comiti Indrih pro duabus [marcis] argenti, asserens hanc pecuniam ab ipso Indrih se plenarie percepisse. Cum igitur dies redempcionis illius terre in eisdem litteris assignatus advenisset, dictus Chek coram nobis dixit, se non posse redimere terram suam, permittens eam eidem Indrih pro pecunia nominata perpetualiter possidendam. Postmodum autem defuncto dicto Chek, ut dicebatur, idem Indrih adduxit hominem domini Rolandi palatini, comitis Posoniensis, et accepto homine nostro in testimonium, ex precepto illius palatini ivit ad preambulandam dictam terram et ad videndum et cognoscendum, si aliqui de consanguineis dicti Chek vel commetanei ipsi Indrih contradicerent in hac parte. Quo facto idem homo palatini et homo noster ad nos reversi retulerunt, quod omnes consanguinei prefati Chek, item commetanei, Stephanus scilicet et Bees, filli comitis Bened, item villa Chokoy castri Nitriensis et villa Gulgouch ad ipsam terram convenientes abseque ullo contradiccionis obstaculo permiserunt eam sepefato Indrih irrevocabiliter possidendam; item Mochov, filius Iacobi, fratris scilicet dicti C[h]e[k], huic facto coram nobis consensum prebuit viva voce. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno gracie Mo CCo Lo nono, datum sexto kalendas iunii, lectore ecclesie nostre [ma]gistro Demetrio existente.

1259. november 18. (Df.274095)
Universis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, capitulum ecclesie Nitriensis [[Nitriensis ecclesie capitulum]] oracionem [[oraciones]] in domino. Significamus vobis, quod Boleslaus [[Bolyzlaus]] de villa Kogol [[Koyol]] nomine, presentibus filiis suis Andrea et Ioanne [[Johanne]], et Laurencio filio Laurencii fratris sui, item presentibus consanguineis suis Petro filio Martini, pro se et duobus filiis suis Paulo et Martino, item Sigyarto [[Sygartho]] filio Iacobi [[Jacobi]] et duobus germanis suis Iacobo [[Jacobo]] et Iob [[Job]], item Tege, Dionysio [[Dionisio]] et Prus [[Pous]], item Paulo filio Pangracii pro se et patre suo, ipsisque consentientibus [[consencientibus]] et permittentibus, terram unius aratri cum arabili terra et foeneto [[feneto]], sequestratam de terra sua hereditaria in ipsa terra Kogol [[Koyol]] existente, ex parte superiori ut dicebat, vendidit Martino, filio Benek [[Bench]], pro quinque marcis argenti iure perpetuo possidendam, asserens hanc pecuniam ab eodem Martino se plenarie percepisse hoc modo, quod si quis unquam [[umquam]] hanc terram ab ipso Martino repetere voluerit, dictus Boleslaus [[Bolyzlaus]] et filii eius et predictus filius fratris sui tenebuntur eum modis omnibus expedire, cedente ipsa terra in ius irrevocabile Martini superius memorati [[nominati]].. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie millesimo ducentesimo quinquagesimo [[Mo CCo Lo]] nono; datum XIV[[quartodecimo]] calendas [[kalendas]] decembris, lectore ecclesie nostre magistro Demetrio existente.

1260. május 22. (Df.248166)
Universis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus vobis, quod Ratoldus et Boyn frater eius, filii Mikou [[Mykou]] de genere Dyuek, pro se et Nicholao fratre ipsorum, ut dicebant, in nostra presencia protestati sunt, totam terram eorum Chaztuh vocatam, emptam a Stephano de villa Endred nomine et possessam testimonii privilegii nostri, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis se vendidisse domino nostro Benedicto, archiepiscopo Strigoniensi, aule regis cancellario, pro novem marcis argenti iure perpetuo possidendam asserentes, hanc pecuniam ab eodem archiepiscopo se plenarie percepisse. Retulerunt eciam de sytu eiusdem terre scilicet, quod ipsa terra includitur ab omni parte terris eiuesdem archiepiscopi, existentibus prope monasterium sancti Benedicti de Granna, hoc adiecto, quod si quis umquam dictam terram ab antedicto archiepiscopo repetere voluerit, nominati venditores tenebuntur eandem modis omnibus expedire, cedente ipsa terra in ius irrevocabile archiepiscopi supradicti. Anno gracie Mo CCo LXo, datum undecimo kalendas iunii, lectore ecclesie nostre magistro Demetrio existente.

1262. május 24. (Dl.523)
Capitulum Ecclesie Nitriensis omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum venerit salutem in vero salutari. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus pervenire, quod Andornyk filius Andree, et Martinus filius Puyne de villa Korsak, Borsensis Castri jobagiones, pro se, Bors et Barleo filiis Bothus, nec non pro Falch filio Farcasii de eadem coram nobis personaliter constituti, quandam particulam terre de terra Thulmach, quam ab Ecclesia Sancti Bendicti cum litis materia proponebant alienare, considerantes tandem, non ad ipsos, sed ad Ecclesiam pertinere, prenotatam reliquerunt eidem cum omnibus suis vtilitatibus, unam marcam argenti racione expensarum recipientes ab eadem perpetuo seu pacfice possidendam. Promittentes similiter expedire particulam terre pretaxatam, si per quempiam processu temporis retractaretur. In cuius rei memoriam presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini Mo CCo LXo IIo quarta feria post diem Ascensionis Domini, Magistro Demetrio Ecclesie nostre Lectore existente.

1263 (Dl.40056)
Capitulum Nitriensis ecclesie omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod cum comes Endere et Beche filii pomnen, presente et consenciente Bychen fratre ipsorum terram ad usum unius aratri sufficientem, secundum mensuram regni consuetatam separatam per metas de terra protynch [[Protyuch]], quondam fratris eorum, in territorio uille Endered existentem, iuxta fluvium Leuna, a parte terre Rennaldy, filii Rennaldy, eidem Rennaldo, pro tribus marcis argenti usque ad festum sancti Martini coram nobis pignori obligassent, tali modo, quod si ipso termino Endre [[Endere]] et Beche, ac Bychen terram suam redimere non possent, ipsa terra pro eisdem tribus marcis, in ius et perpetuitatem [[proprietatem]], Rennaldy supradicti, devolveretur iure perpetuo possidenda. Adveniente ipso termino Beche et Bychen, terram suam redimere nolentes Endere fratri ipsorum relinquerunt redimendam, qui, quia assumto [[assumpto]] termino, uidelicet uigilia sancti Andree, dictam terram redimere non potuit, Rennaldo supramemorato [[superius memorato]], acceptis quatuor marcis et dimidia una cum tribus marcis, pro quibus ipsa terra fuerat obligata, ex consensu et voluntate Bychen et Beche, predictorum per modum vendicionis, reliquit iure perpetuum possidendam, ita tamen quod si Rennaldus prefatus, racione terre predicte per aliquos molestaretur Endere memoratus, ipsum tenebitur expedire. In cuius rei memoriam pleniorem presentes litteras concesimus sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab incarnacione domini, Mo CCo LXo tercio, magistro demetrio [[Demetrio]] lectore ecclesie nostre existente.

1264 (Dl.68085)
Capitulum Nitriensis ecclesie omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire quod constituti coram nobis Johannes Myluan et Petrus filii Myluan de Kurch ex una parte Lukach filius Chanad de eadem ex altera presentibus Jacobo Pouka et Gabriele cognatis ipsorum qui terram suam avorum suorum a terra filiorum Myluan et Lukach predictorum separatam esse dixerunt asseruerunt coram nobis quod cum post accionem Lodomerii fratris ipsorum super divisione possessionum quarum inter ipsos lis et concertacio exorta fuisset mediantibus probis hominibus commetaneis et vicinis inter se concordantes de possessionibus ipsorum talem inter se divisionem fecisse dixerunt quod terra ipsorum quam habent in villa Kurch excepta porcione Jacobi Pouka Gabelis (!) et Felicis predictorum cessit filiis Myluan et Lukach equaliter bipartita. Item terra Myli vocata que de terra Kurch talibus metis distinguitur incipiens de quadam via que venit de villa Lakach et tendit directe per terram arabilem ad partem orientalem et venit ad quosdam monticulosque qui vulgo holm dicuntur a quibus vadit ad quandam vallem et per eandem versit usque ad rivulum Bodusna vocatum et transiens rivulum per modicum spacium terminatur. Item quedam terra iuxta Wag Koploth vocata et terra Chalad nuncupata iuxta Nytriam cesserunt in ius et proprietatem Lukach et suorum heredum integraliter possidende. Item terre Voyk Vychap et Bulan nuncupate in proprietatem filiorum Myluan et suorum successorum totaliter possidende. Item de terris Sytua et Trumnis vocatis medietas Lukach altera vero medietas cessit filiis Myluan et suis heredibus possidenda. Adiecerunt etiam quod si aliquis ipsorum super divisione possessionum servorum et ancillarum suarum litem de certo contra invicem incoaret convictus iam quam de labe caligine debeat condempnari. In cuius rei memoriam pleniorem presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini Mo CCo LXo quarto magistro Demetrio lectore ecclesie nostre exsistente.

1264 (Dl.58398)
Capitulum Nitriensis Ecclesiae [[ecclesie]] omnibus, ad quos praesentes litterae [[littere]] peruenerint, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum notitiam [[noticiam]] tenore praesentium [[presencium]] volumus peruenire, quod constituti coram nobis Iohannes filius Ivanch de villa Vasard ex vna parte, Moch filius Pauli de villa Endre pro Domina uxore sua, sorore videlicet Iohannis supradicti ex altera, asseruerunt viua voce; quod terram Gymes, quam Domina vxor Ivanch ad maritum [[suum]] secum delatam, in extremis vitae [[vite]] suae [[sue]] Iohanni antedicto filio suo, et filiae [[filie]] suae [[sue]] vxori Moch [[memorati]] reliquerit [[reliquerat]] communiter possidendam, eo [[eodem]] modo quo eadem Domina ipsam terram contulerat, Iohannes ac Soror sua memorata aequaliter [[equaliter]] possidebant [[possidebunt]]; ita videlicet, quod medietas eiusdem terrae [[terre]] in ius Iohannis supradicti, alia vero medietas Dominae [[domine]] vxori Moch perpetuo iure haereditario [[hereditario]] possidenda. Vt igitur lis et suspicio super facto ipsius terrae [[terre]] in posterum suscitanda [[susscitanda]] sopiatur, ad petitionem [[peticionem]] partium [[parcum]] praesentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini MCCLXIV [[Mo CCo LXo quarto]] [[magistro]] Demetrio Lectore Ecclesiae [[ecclesie]] nostrae [[nostre]] existente.

1264 (Dl.58399)
Capitulum Nitriensis Ecclesiae [[ecclesie]] omnibus ad quos praesentes litterae [[littere]] peruenerint salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum notitiam [[noticiam]] tenore praesentium [[presencium]] volumus peruenire, quod constituti coram nobis Iohannes filius Ivanch de villa Vasard, et Moch filius Pauli de [[villa]] Endre pro Domina vxore sua, sorore videlicet [[Johannis]] supradicti, asseruerunt viua voce, quod terram Gymes, quam Domina vxor Ivanch ad maritum suum [[secum]] delatam in terminis [[extremis]] vitae [[vite]] suae [[sue]] Iohanni antedicto filio suo et filiae [[filie]] suae [[sue]] vxori Moch memorati reliquerat communiter possidendam, vt dicebant, ipsam terram sub iisdem [[eisdem]] metis et terminis, quibus ipsi possidebant, Andreae, filio Iwanka, Comiti de Bana, pro sex marcis argenti, ab eo [[eodem]] coram nobis plene [[plenarie]] acceptis vendidisset [[vendidissent]], iure perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium et ad maioris stabilitatis incrementum, praesentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab Incarnatione Domini MCCLXIV [[Mo CCo LXo quarto]]. Magistro Demetrio Lectore Ecclesiae [[nostre]] existente.

1264 (Dl.572)
Capitulum Nitriensis Ecclesie omnibus, ad quos presentes littere peruenerint, salutem in Domino sempiternam. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod constituta coram nobis domina [[relicta]] Chente de villa Zouor filia Alexandri de villa Ikum, asseruit uiua uoce, quod cum Gurke fratrem eiusdem Chente quondam mariti sui pro dote et rebus parefarnalibus suis conuenire uoluisset, inter se talem pacis composicionem deuenerunt: quod idem Gurke omnes res mobiles et immobiles frattris sui Chente memorati, exceptas terra, domine antedicte pro dote et rebus parefarnalibus suis statuisset, et sic dicta domina pro dote et rebus parefarnalibus suis coram nobis personaliter constituta dixit, sibi fuisse per omnia satisfactum, sopite omni lite et accione, que super dota et rebus parefarnalibus suis posset inposterum suscitari. In cuius rei memoriam pleniorem presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas; anno Domini Mo CCo LXo quarto; Magistro Demetrio Lectore Ecclesie nostre existente.

1264. 04. 02. (Dl.65701)
Universis Christi fidelibus quibus presentes patuerint Nitriensis ecclesie capitulum salutem in omnium salvatore. Significamus vobis quod Folkus filius Nycholay de genere Ludan presentibus Joob filio Zochud Belud Matheus Nycholao et Joob filiis eiusdem Joob propinquis cognatis suis et ipsis consencientibus coram nobis constitutus quandam terram suam Bana vocatam iure hereditario possessam ut dicebant eadem quantitate qua pater eiusdem Folkus possedit Alexandro filio eiusdem comitis Joob cognato suo pro quinque marcis quas dictus Folkus dixit plenarie se habere vendidit iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam obligando se quod si Zoch frater ipsius Folkus predictum Alexandrum racione ipsius terre inposterum niteretur molestare et nominatus Folkus eundem Alexandrum remanente sibi ipsa terra non posset aliquatenus expedire ex tunc decem marcas et terram nominate terre in qualitate quantitate et in qualibet utilitate equivalentem dictus Folkus de terra sua hereditaria prefato Alexandro dare et assignare teneretur. In cuius rei memoriam pleniorem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum quarto nonas aprilis Aanno (!) gracie Mo CCo sexagesimo quarto. Ecclesie nostre lectore magistro Demetrio ex ex existente.

1270. 03. 31. (Dl.2598)
Capitulum Nytriensis ecclesie omnibus litteras inspecturis salutem in Domino. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire quod concanonicus noster Thomas presbiter quondam decanus ad peticionem comitis Bodov filii Alexandri bone memorie ad videndum ordinacionem quam idem comes Bodov in lecto iacens egritudinis faceret per nos sompnaliter deputatus nec non duo fratres ordinis fratrum minorum de Nytra coram nobis constituti retulerunt quod in ipsorum presenciam idem comes Bodov predium suum empticium Heneuch vocatum cum omnibus libertinis et utilitatibus suis monasterio Sancti Benedicti iuxta Granam pro remedio anime sue donavit tradidit et reliquit iure plene [perpetuo] possidendum. Ad quod eciam faciendum dominus Bela Dei gracia inclitus rex Ungarie sicut in eiusdem litteris patentibus contineri vidimus ipsi comiti Bodov plenam et liberam concesserat potestatem. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes [concessimus] litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum pridie kalendas aprilis anno gracie millesimo (ducentesimo septua]gesimo. Ecclesie nostre lectore magistro Gregorio exis[ten]te.

1270. 10. 31. (Df.273057)
Universis Christi fidelibus ad quos littere presentes prevenerint Capitulum Nitriensis ecclesie salutem in omnium salvatore. Significamus vobis quod vir religiosus abbas de Zobor astantibus sibi tribus fratribus suis pro se et pro toto suo conventu presente comite Cozma filio Buken patrono monasterii de Zobor pro se et pro conpatronis suis ab una parte prepositus de Turuch cum Laurencio fratre suo pro se et pro conventu suo ab altera coram nobis constituti exhibuerunt nobis privilegio domini regis non rasa non cancellata non aboleta nec in aliqui parte sue viciata quorum tenor talis est ***. Nos ad predictarum parcium peticionem ... privilegiorum ad evidencioris cautele argumentum nostris privilegiis inseri fecimus et intercisione alphabeti secund[um] ... consuetudinem comparari. In cuius rei memoriam pleniorem presentes concessim[us litter]as sigilli nostri munimine roboratas. Datum pridie kalendas novembris Anno gracie Mmo CCmo LXXmo ecclesie [nostre lectore m]agistro Bartholomeo existente.

1271. 04. 25. (Dl.107893)
Universis Christi fidelibus quibus presentes littere patuerint capitulum Nytriensis ecclesie salutem in omnium salvatore. Significamus vobis quod Benedictus filius Chene de Thuruch coram nobis constitutus protestatus est quod totam terram suam ex collacione domine regine consortis quarti Bele illustris regis Ungarie dicto patro suo devolutam ad usum duorum aratrorum sufficientem inter terras ecclesie Turuch iacentem fratri Danyely preposito de Turuch sub nomine ecclesie sue comparanti qui personaliter astitit pro decem marcis argenti quas a dicto preposito confessus est se plenarie percepisse vendidisset iure perpetuo possidendam. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum [sep]timo kalendas May anno gracie Mo CCo septuagesimo primo. Ecclesie nostre [lectore] magistro Bartholomeo existente.

1272. 02. 24. (Df.273497)
Universis Christi fidelibus quibus presentes littere patuerint capitulum Nytriensis ecclesie salutem in omnium salvatore. Significamus vobis quod cum inter Andream filium Mychaelis Erdeus filium Sygarth Petrum filium Cosme Ipse filium Ipoliti Dominicum filium Athya Ipolitum filium Johannis Petrum filium Thurda Johannem filium Rachlov et Andream filium Budyzlov nobiles de Berench qui tam pro se quam pro universis cognatis suis comparuerunt ab una parte comitem Johannem filium Debes ab altera super facto terre ipsorum Berench vocate fuisset questio susscitata et per formam iudicii diu ventilata tandem eedem partes litteras comitis Ladizlai viceiudicis curie domini regis nobis presentarunt in quibus vidimus contineri quod terre iam dictarum parcium comparencium et se obligancium in figura iudicii in equalem divisionem presente Kunch de Buzteh pristaldo dicti iudiciis sub nostro testimonio deduci debuerunt et partibus assignari. Nos itaque ad hoc exequendum cum eodem Kunch et predictis partibus unum confratrem nostrum idoneum virum et discretum transmisimus qui ad nos reversus nobis dixit et eiusdem dictis nominati pristaldus et partes concordarunt quod tota terra quam in Berench dictus comes Johannes possidebat iacens versus aquilonem cum omnibus utilitatibus suis cecisset (!) Andree Erdeus et aliis supradictis tota porcio vero Andree et cognatorum suorum predictorum iacens a parte inferiori videlicet a parte terre Keer preter porcingulam (!) Erdeus in quo habet molendinum suum et aliam porcinculam (!) Petri supradictorum que iacent ab utraque parte fluvii Nytra videlicet una porcio ab una parte et alia ab altera site inter porcionem que cessit comiti Johanni et inter illam porcionem quam prius idem comes Johannes possidebat que predictis hominibus extitit devoluta et eedem porciones sicut partes retulerunt cum metis intermediis de novo erectis et bene patentibus taliter distinguntur videlicet prima meta incipit a parte terre Cecen et cum metis continuis venit usque fluvium Nytra et ex utraque parte fluvii sunt mete terree sub molendino Erdeus et sub ipso molendino transiens ipsum fluvium cum metis continuis vadit usque terram Taran et ibi continuatur metis antiquis et in eisdem metis antiquis circuit totam porcionem dicti comitis Johannis a parte terre ville Keer et a parte terre ville Zeuleus deducendo ad metam que a parte terre Cecen est innovata et erecta similiter porcio predictorum ab illa parte que respicit aquilonem metis sive terminis clauditur prioribus et antiquis et iidem nobiles de Berench propter bonum pacis cesserunt renunciantes omni accioni et controversioni quas se dicebant velle suscitare racione vinearum nec non possessionis de Pagrav suorum et ancillarum contra Johannem supradictum terram eciam Hemelen vocatam preter porcionem predicti Andree quam in eadem habere dignoscitur exclusa eciam nostra porcione quam habe[mus in ea]dem relinquentes in eiusdem Johannis iure pacifico et inrevocabiliter permanere preterea iam dicti nobiles de Berench insignum et titulum sincere dileccionis sessionem sui curiam ipsius Johannis permiserunt locari et situari continue iuxta metas et si que parcium aliquo temporum premissam ordinacionem niteretur revocare sicut inter se ordinatum extitit habebitur penitus pro convicta. In cuius rei memoriam pleniorem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum septimo kalendas marcii anno gracie Mo CCo septuagesimo secundo. Ecclesie nostre lectore magistro Bartholomeo existente.

1272. 12. 03. (Df.273571)
Nos capitulum [Nitriensis eccle]sie damus pro memoria quod cum inter Andream filium Mycaelis et Erdeus filium Sygarth Petrum filium [Cosme] Ypse filium Ippolyti Dominycum filium Atha Ipolytum filium Johannis Petrum filium Turda [Johan]nem filium Raclov et Andream filium Budizlou nobiles de Berench \ qui tam pro se quam pro universis cognatis suis comparuerunt / ab una parte comitem [Johan]nem filium Debes ab altera super facto terre ipsorum Berench vocate fuisset quescio susscitata et per formam iudicii diu ventilata tandem eedem partes litteras comitis Ladyzlai viceiudicis curie domini regis nobis presentarunt in quibus vidimus contineri quod terre iam dictarum parcium comparencium et se obligancium in figura iudicii in equalem divisionem presente Kunch de Buzteh pristaldo dicti iudicis sub nostro testimonio deduci debuerunt et partibus assignari. Nos itaque ad hoc exequendum cum eodem Kunch et predictis partibus unum confratrem nostrum idoneum virum et discretum transmisimus qui ad nos reversus nobis dixit et eiusdem dictis nominati pristaldus et partes concordarunt quod tota terra quam in Berench dictus comes Johannes possidebat iacens versus aquilonem cum omnibus utilitatibus suis cessisset Andree Erdeus et aliis supradictis tota porcio vero Andree et cognatorum suorum predictorum iacens a parte inferiori videlicet a parte terre [Keer preter] portiunculam Erdeus \ in quo habet molendinum suum et aliam portiunculam / Petri supradictorum que iacent ab utraque parte fluvii Nytra videlicet [una porcio] ab una parte et alia ab altera site inter porcionem que cessit comiti Johanni et inter illam porcionem quam prius idem comes J. possidebat que predictis hominibus extitit devoluta et eedem porciones sicut partes communiter pristaldus et noster homo ad hoc missus retulerunt cum metis intermediis de novo erectis et bene patentibus taliter distinguntur videlicet prima pars meta incipit a parte terre Cecen et eciam inde metis continuis venit usque fluvium Nytra et ex utraque parte fluvii sunt mete terree sub molendino Erdeus et sub ipso molendino transiens ipsum fluvium cum metis continuis vadit usque terram Taran et ibi continuatur metis antiquis et in eisdem metis antiquis circuit totam porcionem dicti comitis Johannis a parte terre ville Keer et a parte ville Zeuleus deducendo ad metam [quam a parte] terre Cecen est in novata et erecta similiter porcio predictorum ab illa parte que respicit aquilonem metis sive terminis clauditur prioribus et antiquis. Datum quarto die post festum beati Andree apostoli.

1274. 11. 21. (Dl.68085)
Universis Christi fidelibus quibus presentes patuerint Nitriensis ecclesie capitulum salutem in omnium salvatore. Significamus vobis quod Benedictus filius Lukach nobilis de Kurch exhibuit nobis litteras nostras privilegiales cuius sigillum eo tempore retractum fuerat quo universa bona ecclesie nostre per insulam boemorum ablata fuerant penitus et amissa petens a nobis idem Benedictus humiliter et devote ut ipsas litteras privilegiales renovare dignaremur cuius quidem tenor talis est: ***. Nos vero precibus eiusdem Benedicti iustis et condignis annuentes cum secum earundem litterarum privilegialium notum cognitum ac manifestum nobis fuerat mediante consilio et consenciente domini nostri V. dei gracia episcopi nitriensis tenorem ipsarum litterarum privilegialium de verbo ad verbum rescribi fecimus et presentibus inseri seriatim ac sigillo nostro minori comuniri (!). In cuius rei memoriam pleniorem concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum undecimo kalendas decembris anno gracie Mo CCo setuagesimo quarto. Ecclesie nostre lectore magistro Bartholomeo existente.

1277. 11. 14. (Dl.104894)
Excellentissimo domino suo Ladislao Dei gracia illustri regi Hungarie capitulum Nitriensis ecclesie inclinacionem et oraciones in Domino tam debitas quam devotas. Litteras vestre serenitatis reverentur receptis ut tenemur cum homine vestro Petro filio Zubuzlai unum ex nobis misimus pro testimonio virum idoneum et honestum ad reambulandum quandam terram castri Nitriensis Chalad vocatam quam terram Thomas comes tavarnicorum vestrorum Benedicto filio Lukach serviente suo confratri petiverat a vestra maiestate qui rediens ad nos nobis dixit quod idem homo vester eandem terram videlicet ad duo aratram sufficientem statuisset Benedicto supradicto. Datum feria secunda proxima octavas beati Martini confessoris.

1278. 12. 19. (Dl.104837)
Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Nitriensis ecclesie capitulum salutem in Domino sempiternam. Significamus vobis quod comes Rolandus iobagio castri Nitriensis de genere Paar in nostra presencia personaliter constitutus dixit proponendo quod quandam terram suam ex munificencia regia sibi collatam ut dixit Luchunch vocatam ultra Wag existentem ad usum trium aratrorum sufficientem comiti Bogla et per eum suis successoribus pro novem marcis ab eodem plenarie perceptis ut asseruit iure perpetuo vendidisset possidendam. Cuius quidem prima meta a parte orientali incipit circa quendam rivum Byzteth vocatum de quo rivo incipiendo transit flumen Dudwag et venit ad villa comitis Faciani et circa quendam sepem ipsius sunt due mete terre deinde veniendo ad quandam magnam viam ducit ad Tirnam silicet sunt due mete per quam viam eundo directe venit ad unam silvam ubi sunt in tribus locis due mete terree ad terram Isep quam similiter Luchunch nuncupatur de qua terra eundo directe versus partem orientalem iterato descendit ad eundem rivum Bizteth et ibi terminatur. Hoc nihilominus interserto quod si processu temporumeadem terra ab ipso Bogla vel a suis heredibus per quempiam revocare niteretur pretitulatus comes Rolandus vel suis successores eundem Bogla aut suos heredes deffendere teneretur et pariter expedire. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum XIIII kalendas mensis januarii an[no Domini] Mo CCo LXXo octavo. Ecclesie nostre lectore magistro Bartholomeo existente.

1281. 06. 17. (Dl. 2211)
Nos capitulum Nitriensis ecclesie damus pro memoria quod comes Lorandus iobagio castri Nitrriensis in nostri presencia personaliter constitutus quandam terram suam Gterhene vocatam Andree Thome et Michaeli comitibus nobilibus de Elefanth a quindenis pentecostes quod est anno Domini Mo CCo octagesimo primo usque dominicam Estomichi pro quinque marcis fini argenti pignori obligavit eo modo quod si in eadem dominicam ipsas quinque marcas eisdem nobilibus refundere negligaretur vel non posset incureret penam duppli hoc nichilominus non pretermisso quod si eadem terra medio tempore repeteretur ab eisdem ex tunc idem Lorandus et sui heredes defendere et expedire teneretur sicut ad hoc se idem Lorandus coram nobis obligavit. Datum tercia feria proxima quindena supradicto.

1282. 04. 17. (Dl.104838)
Universis Christi fidelibus quibus presentes patuerint Nitriensi ecclesie capitulum salutem in Domino sempiternam. Significamus vobis quod nobilis domina Vyola vocata uxor videlicet Mauricii filii Phylippi de Chysuch filia scilicet Andree filii Benedicti de genere Ludan variis egritudinibus oppressi videns se morti vicinari per suum nuncium a nobis humiliter petiit instanter requisivit ut unum ex nobis ad ipsam mitteremus coram quo ante ante diem sue mortis se et res ad se pertinentes disponens compos sue mentis ordinaret. Nos vero considerantes peticiones eiusdem domine fore iustas et condignas quendam nostrum concanonicum virum providum et fidedignum misimus ad videndas et audiendas disposiciones seu ordinaciones domine supradicte qui ad nos rediens nobis studuit omni fidelitate recitare quod eadem domina inter cetera ordinacionis sue comoda coram ipso totas dotes suas et res secum adductas eidem marito suo Mauricio relaxasset in posterum per quempiam nullatenus requirendas iterato. In cuius rei memoriam pleniorem presentes concessimus litteras sigilli [nostri] munimine roboratas. Datum quindecimo kalendas mensis Maii. Anno gracie Millesimo ducentesimo octu[agesimo secundo.] Ecclesie nostre lectore magistro Bartholomeo existente.

1283. 04. 08. (Dl.273147)
Universis Christi fidelibus quibus presentes patuerint capitulum Nitriensis ecclesie oraciones in Domino. Significamus vobis quod cum ex litteris venerabilis patris et domini nostri Lodomerii Dei gracia archiepiscopi Strigoniensis sentenciabiliter confectis nobis constitisset quod nos in corporalem substanciam partem videlicet terciam tributi in portu hinc et inde in fluvio Wag tam in portu quam in navigio prepositi de Turuch religiosum virum fratrem Jacobum abbatem de Zobor a primeius institucionibus ipsam terciam porcionem de iure contingentem introducere debuissemus vice eiusdem domini archiepiscopi et auctoritate speciale religiosus vir frater Iwanka dictus prepositus de Turuch a parte una personaliter coram nobis constitutus cogente ipsum sua consciencia pura et salubri iudicioque iusto eiusdem domini archiepiscopi supradicti fratri Jacobo prelibato abbati de Zobur et per consequens suis successoribus a parte altera similiter coram nobis personaliter constituto terciam partem prenotatam modo supradicto confessus est coram nobis viva voce resignasse prout ipsa eadem ecclesia de Zobur temporibus primitivis mediantibus suis instrumentis et litteris privilegialibus racionabiliter confectis tenuit et possebit (!). In cuius rei memoriam pleniorem perpetuumque robur et munimen ad instanciam peticionis partis utriusque presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum sexto idus mensis aprilis Anno Domini Mo CCo LXXXo tercio. Ecclesie nostre lectore magistro Bartholomeo existente.

1283. 04. 08. (Dl.273147)
Universis Christi fidelibus quibus presentes patuerint capitulum Nitriensis ecclesie oraciones in Domino. Significamus vobis quod cum ex litteris venerabilis patris et domini nostri Lodomerii Dei gracia archiepiscopi Strigoniensis sentenciabiliter confectis nobis constitisset quod nos in corporalem substanciam partem videlicet terciam tributi in portu hinc te inde in fluvio Wag tam in portu quam in navigio prepositi de Turuch religiosum virum fratrem Jacobum abbatem de Zobor a primeius institucionibus ipsam terciam porcionem de iure contingentem introducere debuissemus vice eiusdem domini archiepiscopi et auctoritate speciale religiosus vir frater Iwanka dictus prepositus de Turuch a parte una personaliter coram nobis constitutus cogente ipsum sua consciencia pura et salubri iudicioque iusto eiusdem domini archiepiscopi supradicti fratri Jacobo prelibato abbati de Zobur et per consequens suis successoribus a parte altera similiter coram nobis constituto personaliter terciam partem prenotatam modo supradicto confessus est coram nobis viva voce resignasse prout ipsa eadem ecclesia de Zobur temporibus primitivis mediantibus suis instrumentis et litteris privilegialibus racionabiliter confectis tenuit et p[ossedit]. In cuius rei memoriam pleniorem perpetuumque robur et munimen ad instanciam peticionis partis utriusque pres[entes con]cessimus litteras [sigilli] nostri munimine roboratas. Datum sexto idus mensis aprilis Anno Domini Mo CCo LXXXo tercio. Ecclesie nostre lec[tore magistro Bar]tholomeo exi[stente.]

1286 (Dl.74467)
Capitulum ecclesie Nitriensis omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus pervenire quod comes Bartholomeus filius Isaak de Vetche coram nobis personaliter constitutus confessus extitit viva voce quod possessionem suam Scelechen vocatam in comitatu Nytriensis existentem cum omnibus suis utilitatibus quocumque nomine censeantur nobili domini consorti sue tum pro dote et rebus suis parafernalibus tum eciam pro rebus eiusdem scrinialibus videlicet sexaginta marcis quas ab eadem pro quibusdam suis necessitatibus evitandis accepisset dedisset donasset et contulisset imo dedit donavit et contulit coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter in filios filiorum possidendam tenendam pariter et habendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes litteras nostras privilegiales duximus concedendas sigilli nostri pendentis munimine roboratas et per medium alphabeti intercisas. Datum secundo die festi beatorum Philippi et Jacobi apostolorum. Anno Domini Mo Cco octogesimo sexto. Magistro Farkasio lectore ecclesie nostre existente.

1287 (Dl.95233)
Nos capitulum ecclesie Nitriensis damus pro memoria quod comes Bogla pro se Jacobo et Donch filiis suis ex una parte Michael et Stephanus filii Salamer sagitarii ab altera coram nobis personaliter constituti idem comes Bogla obligavit se predictis Michaeli et Stephano cognatis suis super eo quod si super terram Luchunch quamterram antedictus comes Bogla eisdem Michaeli et Stephano vendidit pro novem marcis processu temporum per quempiam molestarentur ex tunc comes Bogla sepedictus et filii sui iam dicti Michaelem et Stephanum ac suos heredes defendere et expedire tenebuntur propriis laboribus et expensis vel si comes Bogla aut filii sui revocare vellent antedictam terram tunc novem marcas ante litis ingressum deponere et solvere debeant sine aliquis strepitu iudicii. Datum anno Domini Mo CCo LXXXo septimo.

1287. 05. 06. (Dl.75823)
Capitulum Nitriensis ecclesie omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam tennore presencium volumus pervenire quod nobilis vir comes Folkus filius comitis Nicholai de genere Lodan ab una parte comes Jacobus et Nicholaus filii Halald nobiles de Belad coram nobis personaliter constituti idem comes Folkus proposuit aserendo quod quandam quantitatem terre de terra Kerne nomine quam emit a comite Michaele filio comitis Michael sine consensu comitis Jacobi et Nicholai predictorum in latitudine terre eorum adiacentem a parte orientali incipiens in valle Kerne nomine a parte terre Iwanka filio comitis Andree Belad nomine ubi sunt arbores pinearum in duobus locus (!) qui vulgariter Zad vocitantur et eciam stat ibi arbor silicis ubi sunt due mete de novo infuse et tendit in eadem valle sicca usque ad terminos terre nobilium de Hymd sunt tria loca aquosa Muchala nuncupata et tres mete de novo erecte ipsam quantitatem terre eisdem comiti Jacobo et Nicholao pro duabus marcis ab eisdem acceptis vendidisset pro ut commetaneitas et vicinitas terre eorum tangebat et ius ac iusticia regni requirebat iure perpetuo possidendam assumpmeris idem comes Folkus se obligando quod si racione dicte terre quantitate per auctoritatem regiam aut per eundem comitem Michaelem vel alios aliquos idem comes Jacobus et Nicholaus processu temporum molestarentur predictus comes Folkus eosdem expedire et defendere teneretur suis propriis laboribus et expensis remanente eadem quantitate terre in ius et perptuum comitis Jacobi et Nicholai predictorum et suorum heredum pacifice ac quiete. In cuius rei testimonium et ad mioris stabilitatis incrementum presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum secundo nonas maii anno Domini Mo CCo LXXXo septimo. Magistro Thoma lecctore (!) ecclesie nostre existente.

1287. 07. 06. (Dl.95232)
Capitulum Nitriensis ecclesie omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire quod comes Bogla coram nobis personaliter constitutus asseruit proponendo quod terram suam Luchunch vocatam ultra Wag empticiam a comite Rolando iobagione castri Nitriensis possessam pacifice ab antiquo Michaeli et Stephano filiis Salamer sagitarii cognatis suis pro novem marcis ab eisdem plenarie receptis sicut dixit ex consuencia et permissione nobilis viri comitis Aba filii magistri Abe commetanei sui similiter pariter comparentis vendidissent iure perpetuo possidendam sub eisdem metis et terminis in quibus ipse tenuit et possedit tali articulo interserto quod si processu temporum racione dicte possessionis iidem Michael et Stephanus ac ipsorum heredes per quempiam molestarentur dictus comes Bogla et eiusdem successores predictos Michaelem et Stephanum defendere tenerentur et pariter expedire eadem possessionem in ius et proprietatem predictorum Michaelem et Stephanum pacifice remanente. In cuius rei testimonium et ad maioris stabilitatis incrementum presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mo CCo LXXXo septimo secundo nonas julii. Magistro Thoma lectore ecclesie nostre existente.

1290 (Dl.63909)
Nos capitulum ecclesie Nitriensis memorie commendantes significamus quibus expedit universis quod Irizlaus nobilis de Pazalay et Alexander filius eiusdem coram nobis personaliter constituti dixerunt viva voce quod tota porcio Andree filii Chokoy in terra Pazalay hereditario iure eundem contingens a terra Rypun Thome filii Indrih incipiens a parte occidentali per viam antiquam et magnam directe procedendo usque ad quendam fluvium Pothok dictum et transeundo dictum fluvium et villam ad partem orientalem a parte ecclesie sancti Johannis evangeliste cum eadem ecclesia comiti Jacobo et Nicolao nepotibus predicti Andre (!) cessisset perpetualiter possidenda et quia porcio ipsius Andre (!) a porcione antedicti Irizlai amplior et maior fuisse dicebatur sedecim iugeribus terre que quidem sedecim iugera terre predicti Jacobus et Nicolaus ab orreo suo incipiens usque terram Bodak Wythkonis de porcione ipsius Andre supplere debuissent eadem Irizlao iidem Irizlaus et Alexander ipsa sedecim iugera terre pro eisdem unam marcam recipiendo ab eisdem reliquit perpetualiter et irrevocabiliter possidenda Jacobo et Nicolao memoratis metam vero parcium pedictarum separat via que vadit usque Boduk Wythkonis sepedicti anno Domini Millesimo CCo nonagesimo.

1292. 08. 30. (Df.235969)
Capitulum ecclesie Nitriensis omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire quod magister Michael filius Dama de comitatu Borsiensis ad presenciam nostram accedens proposuit publice per hunc modum quod terram Iwan et Kuchmeg cumanorum christianorum in comitatu Borsiensis existentem Raschnica nuncupatam excepta tercia parte ipsius terre que Itok cumanorum fratrem eorundem Iwan et Kuchmeg tangebat titulo empticionis sibi devolutam de beneplacito et voluntate omnium vicinorum et commetaneorum ipsius terre pacifice possessam tamdem (!) dictus magister Michael pro remedio et refrigerio animarum sue videlicet parentum suorum et Farkasii fratris sui et pro optinendo salutis bravio intuitu eternorum monasterio beati Benedicti de iuxta Goron dedit donavit et contulit in elemosinam sempiternam pariter cum utilitatibus et pertinenciis omnibus terre prefate certis metis et antiquis terminis limitate ipsum monasterium sancti Benedicti contemplacione retribucionis divine eiusdem terre et utilitatum suarum constituens et ordinans verum dominum et perpetuum totum ius et proprietatem dominii terre predicte et universalium utilitatum suarum in ipsum monasterium sancti Benedicti transfundendo ita ut de eadem terra Rasnicha et suis utilitatibus tamquam de aliis terris et possessionibus monasterii regendi possidendi et quicquid voluerit faciendi liberum arbitrium et libitum omni modam et plenariam habeat potestatem preterea nobilis vir magister Andreas filius comitis Andree filii Ivanche coram nobis personaliter conparens terciam partem dicte terre Rasnicha quam a predicto Itok cumano precio comparasse se dicebat ob remedium anime predicti Farkasii servientis sui iam dicto monasterio sancti Benendicti dedit et donavit perpetualiter possidendam obligans se firmiter idem magister Andreas quod si processu temporis racione dicte terre Rasnicha ipsum monasterium sancti Benedicti per quempiam molestaretur deffendere et expedire teneretur propriis laboribus et expensis. Datum tercio kalendas septembri Anno Domini Mo CCo nonagesimo secundo. Magistro Farkasio lectore ecclesie nostre existente.

Vissza a listára
Vissza a főoldalra