A csázmai káptalan hiteleshelyi oklevelei
1350. februar 19.
(Dl.100044)
Nos capitulum Chasmensis ecclesie memorie commendantes significamus quibus expedit
universis presencium tenorem, quod anno domini Mo CCCo quinquagesimo feria sexta
proxima ante dominicam Reminiscere Lucachius filius Pauli filij Hoal nobilis de
Gresencha ad nostram personaliter accedendo presenciam eshibuit nobis duo paria
litterarum nostrarum patencium a nobis cum instancia ut tenorem et formam earundem
propter viarum discriminam nostris in litteris privilegialibus de verbo ad verbum
inseri et transcribi faciemus sigilloque nostro consignari cuius peticionis iustus
et honestus annuentes maxime quia eosdem iustas veritis ac legitime emanatas favore
conpimus tenorem ipsarum presentibus inseri et transsumpmi de verbo ad verbum
fecimus nostrique sigilli appensione communiri cuius unius littere tenor tali
est: Nos capitulum Chasmensis ecclesie tenore presencium significamus quibua expedit
universis, quod Nicolaus filius Stephani fili /sic/ Laurencii a parte una, Lukachius
filuis Pauli filij Hoal ex altera coram nobis personaliter constituti, idem Nicolaus
oraculo vive vocis dixit et confessus est, quod ipse sorori sue Bonguch vocate
predicto Lucachio more matrimonij desponsate possessionis sue Cristolfolde vocate
existenteque parte fluvij Topolcha nuncupate existentis directe dimidietate et
per ipsam memorato Lucatchio proximo suo in filios filiorum suorum iure perpetuo
et irrevocabiliter possidendam, tenendam et habendam contulisse ut premittitur
coram nobis. In cuius condonationis memoriam ad peticiones parcium presentes consessimus
litteras sigillo nostro consignatas. Datum in crastino festi beate Marie Magdalene,
anno Domini Mo CCCo XLmo quarto. Item tenor alterius littere est talis: Nos capitulum
Chasmensis ecclesie memorie commendantes significamus quibus expedit universis
presencium per tenorem, quod nobilis domina ...

Vissza
főoldalra