A pannonhalmi bencés konvent hiteleshelyi oklevelei

1257 (Df.214094)
Nos, conventus Saneti Martini de Sacro Monte Panonie, omnibus Christi fidelibus salutem in Domino salvatore. Noverit universitas, quod constituti in nostra presencia ab una parte Fabianus filius Merse comitis, ex altera vero magister Othmarus pro capitulo Jauriensi, professus est idem Fabianus, quod cum unum servum suum fugitivum nomine Don in villa Bascha invenisset, pro quo ipse Martinum de villa prefata et cognatos eius traxerat in causam in preseneiam iudicis curie, tandem mediantibus viris ydoneis et diseretis pacem in hunc modum reformassent, ut capitulum Jaurinense supradictum eidem Fabiano filio Merse comitis pro Don filio Bescheno quatvor marcas ab eisdem Martino et cognatis eius persolvisset. Ita tamen, quod si pars aliqua adversa controversiis vel litibus insurgeret et libertatem dicti hominis vellet agravare, dictus Fabianus ab omnibus teneretur expedire. In cuius rei testimonium presentes litteras ad peticionem Fabiani capitulo Jaurinensi concessimus in perpetuum. Datum anno gracie Mo CCo L VIIo.

Vissza főoldalra