Nos Conventus Domus Hospitalis de Alba damus pro memoria, quod vir discretus Magister Sol prepositus ecclesie Dymisiensis coram nobis personaliter constitutus, pro quibusdam necessitatibus predicte ecclesie sublevandis, quandam possessionem eiusdem ecclesie Olkulchar vocatam, vacuam et habitatoribus destitutam, ut dicebat, sub suis antiquis metis et terminis Comiti Alexandro de Mehus, Symoni et Johanni filiis Nicolay de Edelyn pro decem marcis denariorum Banalium pro qualibet marca cum sex pensis numeratorum, pignori obligavit a festo Sancti Johannis Baptiste nunc venturo usque ad revolucionem quinti anni; eo pacto, quod si revoluto quarto anno in festo Sancti Johannis Baptiste idem Magister Sol dictam possessionem cum decem marcis modo prenotato coram nobis refusis et solutis redemerit, bene, quidem; alioquin penam dupli incurret; sicut id ultronea assumpsit voluntate. Dicimus etiam, quod quidam, qui se Poukum filium Mortunus, Petrum filium Myco, et Orachinum de Wrs vocarunt, et iobagiones dicte ecclesie esse digerunt, coram nobis comparendo eidem impignoracioni memorate possessionis consensum prebuerunt et assensum. Hoc eciam non pretermittimus, quod usque ad ipsius quarti anni revolucionem dietam possessionem redimendi non habebit facultatem Prepositus superius nominatus. Datum in crastino octavarum Pentecostes anno Domini M°CC° septuagesimo septimo.

Vissza a listára