Conventus domus Hospitalis Ierosolomitani de Alba, Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod matheus filius Schul de bissenis nomine suo et Chotur fratris sui ab una parte, et Guechk de numero servientium regalium de villa Fanch pro se et pro Wosos fratre suo ex altera pariter cum comite Benedicto de Menuske coram nobis constituti retulerunt, quod ne aliquo curriculo temporis super terminis et metis terre ipsorum contencio orietur, Pouka comite de Chatar, Mathya de Egrus, Domosk de Bochy et eodem comite Benedicto presentibus et id ordinantibus in forma bone pacis, nec aliqua lite emergente inter terras ipsorum fecissent huiusmodi distinctionem et divisionem quod terra ipsorum filiorum Schul hereditaria Fanch vocata separata extitit versus partem meridionalem terra Guechk et fratris sui hereditaria in partem septemtrionalem, remanente, inter positis istis metis, primo enim due mete sunt, circa fluvium Saar iuxta quem itur ad partem occidentalem super monticulum Tetheu vulgariter nuncupatum in cuius cacumine sunt alie due mete, aquibus nenitur, ad partes occidentales in vallem Nogozou vocatam, in qua sunt finales due mete. Adiectum etiam extitit ab utraque parte, quod in duabus particulis fimate terre que duleufeld appellatur predictus Matheus et frater eius, duas partes et in campestri terra porcionem uno iugero ed dimidio maiorem quam pars adversa perpetuo debeat possidere et si qua partium presentem distinctionem seu divisionem terre, retractare voluerit aliquando parti eam observanti et sustenti, solvet viginti marcas, ante litem, sicut ad hec se partes obligarunt spontanea voluntate, prefatus itaque Guechk suo Nycolai, Iwance, Petri et Theodori filiorum suorum, ac bernoldi filii dicti Wosos, nomine comparendo, de predicta terra sua, a parte terra ipsorum, Mathey et chotur, particulam in latitudine trium iugerum pro ut longitudo ipsius terre protenditur cum feneto, paludineto, et aliis omnibus utilitatibus eiusdem particulo, metis separatam, et distinctam memorato Matheo pro tribus marcis denariorum ab eodem Matheo sicut dixit, plene receptis in perpetuum est confessus vendidisse, eo assumpto, quod si ullo unquam tempore idem Matheus aut eius heredes racione dicte particule terre et utilitatem eiusdem per quempiam in causam traherentur vel aliqualiter molestarentur extunc prenotatus Guechkk et filii sui ac Bernoldus filius Wosos superius nominati consequenter et eorum heredes, semper […] expedire tenebuntur propriis laboribus et expensis. In cuius rei testimonium et memoriam pleniorem et petitionem sepedictorum Mathei et Guechk presentes dedimus litteras nostro sigillio communitas. Anno gratie Mo CCo Septuagesimo sexto, terciodecimo Kalendas Novembris. Fratre Guyllermo priore eodemque custode ecclesie nostre et fratre Ugone preceptore domus nostre existentibus.

Vissza a listára