Conventus domus hospitalis Iherosolemitani de Alba omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Quoniam humane compositioni frequenter derogat oblivio, discretorum virorum sagacitas necessarium hoc adinvenit remedium, ut ea, que discrete ordinantur, scripti patrocinio commendentur. Proinde universitati vestre presentium tenore declaramus, quod quidam de numero udvornicorum regalium, videlicet Fotha filius Cob de villa Teluky heredum carens solatio, sicut dixit, in nostra personaliter constitutus presentia, sperans et credens firmiter in elemosinarum largitione posse peccata retaxari, tres partes cuiusdam vinee Uy vocate in septem iugeribus iacentis et duodecim iugera terrarum suarum pinguium iure emptitio possessarum cum duabus particulis fenetorum subnotatis que sunt in territotio dicte ville Teluky, ob remedium anime sue et spem retributionis divine confessus est se in in (!) elemosinam perpetuam contulisse et contulit coram nobis monasterio de Insula Sancte Marie et sororibus Deo devote famulantibus in eodem, quartam vero partem eiusdem vinee ide[m] Fotha vendidit ipsis sororibus in perpetuum pro quinque murcis argenti receptis, sicut dixit, ab eisdem ad propriam et coniugis sue sustentationem competentem. Que quidem vinea iacet versus villam Chepel, terrarum vero predictarum duo iugera existunt iuxta fundum curie earundem sororum et tria iugera protenduntur ad molendinum magistri Aba, sub quibus habetur una particula feneti memorata, cuius longitudo equiparatur longitudini eorundem trium iugerum terre, latitudo vero usque ad meatum seu cursum aque protenditur. Item duo iugera sunt in loco Monoro vocato. Item duo iugera ad locum sessionalem Bartolomey de villa Vetche protenduntur. Item duo iugera prope Ketfa inter duas vias ad orientem et occidentem sunt protendentia. Unum vero iuger situm est ante ecclesiam Beati Andree apostoli. Alia autem particula feneti prememorata iacet inter fenetum Buhtus ab una parte et inter fenetum Mych filii Mych de Kuazna ex altera. In cuius rei testimonium et memoriam pleniorem ad petitionem prefati Fotha presentes dictis sororibus concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas anno Domine Mo CCo septuagesimo primo, tertio Kalendas Aprilis, fratre Tesselino priore eodemque custode ecclesie nostre existente.

Vissza a listára