Conventus domus hospitalis Iherosolimitani de Alba omnibus christiane fidei cultoribus, quam presentibus, tam futuris, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium salvatore. Universitati vestre presentium tenore intimamus, quod quidam homo, nomine Peturka de villa Kek, accedens ad nostram presentiam nobis supplicavit, ut privilegium Jeronimi, venerabilis abbatis et conventus monasterii Tychoniensis super facto molendini sibi notati confectum scriptis nostris redigere et redactum sub sigillo nostro eidem dare dignaremur. Cuius privilegii, per nos diligenter inspecti, tenor talis est

Jeronimus, divina miseracione abbas, totusque conventus monasterii Tychoniensis . . . Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, fratre Petro priore, vices gerente custodis, fratre Michaele celerario, fratre Gerardo cantore monasterii nostri existentibus.

Nos vero iustis eius peticionibus pium prebentes assensum, ad cautelam et maiorem rei firmitatem presentes litteras ei concessimus sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, duodecimo Kalendas Februarii fratre Tesselino priore eodemque custode ecclesie nostre existente.

Vissza a listára