Nos conventus domus hospitalis de Alba damus pro memoria, quod comite Stephano de genere Kata, officiale sororum de Insula Beate Virginis, pro eisdem sororibus ab una parte, Guth filio comitis Petri, Alexandro fratre magistri Sydou et Johanne filio ipsius magistri Sydou pro se et pro generationibus suis,omnibus nobilibus de Neveg ab altera coram nobis constitutis, propositum extitit ab eisdem, quod cum dominus rex terram preconum suorum et terram castri Albensis cum terra ipsorum nobilium Neveg vocata mixtim iacentes predictis sororibus contlisset et idem comes Stephanus contra eosdem nobiles causam movisset et ipsa causa coram domino rege diutius fuisset ventilata super eo, quia idem comes Stephanus easdem terras eximere et separare de terra ipsorum nobilium volebat, tamen per modum compositionis amicabiliter facte taliter inter partes extitisset ordinatum, quod dicti nobiles terram suam iuxta sessionem Pauli de Chychal a parte meridionali versus ecclesiam Sancti Johannis Baptiste iuxta quendam fluvium hinc et inde existentem, salva portione eiusdem Pauli, cum omni utilitate, videlicet feneto, terris fimatis et campestri, dederunt et tradiderunt in perpetuum sororibus supradictis et in concambium ipsius terre idem comes Stephanus nomine et vice ipsarum sororum terram eisdem sororibus, sicut prediximus, collatam a parte superiori sessionis eiusdem Pauli novis metis duplicibus, quarum cursus infra scribuntur, circumvallatam et a portione earundem sororum separatam dedit et tradidit ipsis nobilibus perpetuo possidendam cum omni utilitate, scilicet terra fimata, campestri et feneto. Mete autem terrarum ipsorum nobilium et sororum predictarum, que ab invicem separate sunt, hoc ordine, sicut partibus referentibus intelleximus, distinguntur; Due mete incipiunt iuxta meatum aque sub villa superioris Neveg; inde progrediendo venitur prope quandam arborem ulmi, ubi sunt due mete; inde itur ad quendam monticulum sabulosum, ubi sunt due mete; inde per plures binas metas super eundem monticulum in diversis locis erectas versus aquilonem descenditur ad quandam valliculam supra quandam viam, per quam itur in silvam et ipsam viam ac quendam locum vinee per medium transeundo itur sub quandam silvam dictorum nobilium, in qua sunt magna ligna, quam quidem silvam circumambiunt veteres et antique mete, et ibi sub fine eiusdem silve incipiendo per magnam planitiem, in qua frutices esse dicuntur et mete erecte, venitur supra quendam monticulum versus aquilonem, ubi mete dictarum sororum terminantur, et iidem nobiles incipiunt tenere metas cum villa Saag et sic terra, que intra easdem metas includitur, a parte orientali cedit nobilibus supradictis. Illa autem terra, que a parte occidentali ab eadem terra nobilium predictis metis separatur, cum silva et aliis omnibus suis utilitatibus remanet eisdem sororibus possidenda. Ipsi autem nobiles unum ex ipsis et predicte sorores officialem suunt in octavis sancti Martini mittent ad recipiendum nostrum privilegium super premissis et, si qua partium non miserit, pene trium marcarum subiacebit. Omnes autem litteras super processu huius cause habitas partes tenentur dare ad cassandum. Datum in festo Sancti Regis.

Vissza a listára