Excellentissimo principi domino eorum [Lo]dovico Dei gratia illustri regi Hungarie capitulum ecclesie Sancti Iriney martyris orationum suffragia devotarum ad filium Virginis Gloriose. Litteras vestre sublimitatis pro magistris Nicolao et Johanne filiis Johannis de Huzyubath honore condecenti recepimus in hec verba ***. Nos igitur vestre regie sublimitati ad premissa fideliter, taliter responderemus, quod sicut nos visis vestris litteris premissis matura deliberatione maiorique consilio et tractatu diligenter inter nos nunc in dicta ecclesie existentibus prehabitis sciscitari potuimus, nunquam iidem magistri Nicolaus et Johannes filii Johannis de Huzyubath personaliter in nostri presentia comparentes ipsum magistrum Ladislaum dictum Zaar comparare et prelibatos Petrum filium Kyris et Johannem filium suum ac Andream et Johannem filios Thome vendere seu alienare prenotatam possessionem Zenthmargytaazzunfolua permiserunt. Si autem in presentia aliorum nostrorum predecessorum iam vocatione divina de medio sublatorum permiserint necne nobis non constat, tamen in nostro conservatorio diligenter requirentes nullatenus aliquam cautelam litteratoriam invenire potuimus de premissis. Datum feria sexta proxima post festum Beati Mychaelis archangeli, anno Domini prenotato.

Vissza a listára