Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis capitulum ecclesie Sancti Iriney martyris salutem in eo qui cunctis dat salutem. Ut res gesta stabilis possit esse atque firma litterarum testimonio premunitur, nisi enim litterarum patrocinio fuerit solidata processu temporis calumpniosis hominum conatibus titubat et vacillat. Proinde ad universorum tam presentium quam futurorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod magistris Mychaele filio Mortunus de Nempty, Stephano filio Alexandri, Emerico filio eiusdem, Mychaele filio Petri filii Alexandri, Blasio filio Johannis filii eiusdem Alexandri, Thoma filio Mortunus de Bazakuz, Paulo filio suo ac in personis Barrabe, Clementis et Petri filiorum eiusdem magistri Thome filii Mortunus eodem magistro Thoma, Andrea et Johanne filiis Thome filii Kyris de Damyan, Johanne filio Petri filii eiusdem Kyris, Gregorio et Jacobo filiis Opor ac Bartholomeo filio Stephani filii Andree nobilibus de genere Guthkeled comitatus de Wolkou ab una parte, ex altera vero magistro Andrea filio Nicolai filii Iuan de Lekche castellano de Machou propriis eorum in personis coram nobis constitutis pro eosdem nobiles de genere Guthkeled propositum extitit uniformiter et relatum ministerio vive vocis, quod quia Johannes filius Ompud de eodem genere Guthkeled generatio videlicet ipsorum magistro Nicolao filio Iuan de Lekche patri scilicet eiusdem magistri Andree genero suo cum domina sorore sua matrimoniali federe in coniugium eiusdem magistri Nicolai sociata tertiam partem omnium possessionum suarum ubicumque existentium et specialiter tres villas Chuturtukhel, Purbysafolua et Husynafolua vocatas ultra fluvium Baza existentes vigore privilegii nostri priori et antiquo sigillo nostro consignari in spem nobis demonstrati sub articulis in eodem contentis prout inferius in tenoribus eiusdem uberius declarabitur perpetuo et irrevocabiliter in filios filiorum suorum et heredes possidendas, tenendas et habendas dedisset, donasset et contulisset, quia primum idem magister Nicolaus de Lekche et demum prenotatus magister Andreas filius eiusdem ipsis prenotate scilicet generationi Guthkeled omnem favorem proximitatis benivolamque placatione generationis exhibendo in eorum medio perseverassent et idem magister Andreas adhuc perseveraret, obhoc ipsi volentes magis proximitatis et generationis quibus annectuntur eidem magistro Andree et per eum suis posteritatibus occurrere cum favore prenotatas possessiones ipsius Johannis filii Ompud ubilibet existentes sub eisdem conditionibus, quibus ipse Johannes filius Ompud eidem magistro Nicolao vigore dicti privilegii, cuius quidem tenor inferius explicabitur contulisset ipsi de eorum parte prenotato magistro Andree filio Nicolai et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus et posteritatibus universis vigore predicti privilegii iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas pariter et habendas consentiendo commisissent et perpetuassent ac commiserunt et perpetuarunt coram nobis non contradicentes in aliqua parte quin potius ipsum magistrum Andream et suos successores et posteritates in ipsorum karissimum proximum et generationem benivole et gratanter perpetue recipientes et assumpmentes. Tenor autem dicti nostri privilegii quod nos eedem partes presentibus nostris privilegialibus litteris de verbo ad verbum inseri postularunt talis est ***. Ut igitur premisse donationes et dispositiones robor perpetue firmitatis optineant et nullo unquam tempore in evum per quempiam possint retractari ad instantissimas partium petitiones presentes nostras concessimus litteras privilegiales pendentis sigilli nostri munimine roboratas et per medium alphabeti intercisas. Datum in octavis diei medii Quadragesime, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo septimo discretis viris Dominico preposito, Demetrio cantore, Mathee custode, Mychaele de Belyn, Alberto de Abana archydiaconis ceterisque canonicis in eadem ecclesia deo iugiter famulantibus et devote.

Vissza a listára