Nos capitulum ecclesie Beati Iriney martyris memorie commendantes significamus tenore presentium quibus expedit universis, quod Johannes filius Herbordi comitatus de Wolkou ab una parte, ex altera vero Symon filius quondam magistri Michaelis de Tolman pro se et pro Johanne fratre suo carnali coram nobis personaliter constituti idem Johanes filius Herbordi confessus est oraculo vive vocis quod si ipse quandocumque et cuiusvis temporis in processu ex dyabolica suasione et calliditate aliquod dampnum, nocumentum, iniuriam, molestiam, vulnera, sanguinis effusionem, periculum, homicidium et generaliter dicendo aliquod maleficium qualitercumque et quovis quesito colore palam vel occulte a modo et deinceps ipsis Symoni et Johanni filiis predicti magistri Mychaelis quondam de Tolman aut domine matris ipsorum vel iobagionibus et famulis eorum aut quibuspiam ad ipsos pertinentibus indebite inferret, perpetraret vel inferre conaretur aut per quempiam inferri faceret dempta et excepta tantummodo possessionariarum portionum suarum, si que sunt legitima requisitione et hoc ipsi filii Mychaelis vel ad ipsos pertinentes aliquibus litteris inquisitoriis evidentibus et rationabilibus contra ipsum possent et valerent comprobare, extunc absque aliqua lege et strepitu alicuius iudicii in succubitu duelli facti potentialis sive in condempnatione sui capitis contra eosdem filios Mychaelis de Tolman aut aliquem ex ipsis coram quovis iudice convincatur eo facto ad quod se idem Johannes filius Herbordi submisit voluntarie assumpmens etiam idem Johannes filius Herbordi et se firmiter obligans sub pena prenotata, quod super sua captivitate ex parte eorundem filiorum Mychaelis de Tolman famulorumque et iobagionum ipsorum suis culpis validis exigentibus iam sibi factam et imminente ac in manus magnifici viri Dominici bani de Machou et in eius captivitatem ac carcerem tradicione per eosdem necnon super suis dampnis in eodem facto sibi factis et illatis nullo unquam tempore contra eosdem filios Mychaelis de Tolman et famulos ac iobagiones ipsorum aliquam litis moveret questionem. Datum feria quarta proxima ante festum Beati Galli abbatis et confessoris, anno Domini Mo CCCo XLmo quinto.

Vissza a listára