Nos capitulum ecclesie Beati Iriney martyris memorie commendantes tenore presentium significamus quibus expedit universis, quod cum nos ob preceptum et mandatum serenissimi principis domini Lodovici dei gratia illustris regis Hungarie paria litterarum vel litteras super possessionibus Rywa, Dersy et Mazalouch vocatis inter Tonk filium Thome ac filios Elie ab una parte, vero ex altera Stephanum et Nicolaum filios quondam Georgii bani si que habuissemus confecta in nostra sacristia diligenter inquiri fecissemus, tandem quoddam par litterarum super facto predicte possessionis Rywa emanata reinvenimus in hec verba ***. Nos igitur huius reinventi paris litterarum predictam continentiam non aboliti, non concellati, nec in aliqua sui parte vitiati de verbo ad verbum presentibus insertam eisdem Tonk et filiis Elie supradictis concessimus ad cautelam. Datum in die festo Beati Jacobi apostoli anno Domini Mo CCCo XLo tertio.

Vissza a listára