Nos capitulum ecclesie Beati Iriney martyris damus pro momoria, quod Stephanus filius Johannis filii Isiph ab una parte, ex altera vero Stephanus filius Logreti et Nicolaus filius Phabiani ad nostram personaliter accedentes presentiam idem Stephanus filius Johannis dixit et confessus est coram nobis, quod quia causam inter ipsum et Stephanum filium Logreti ac Nicolaum filium Fabiani racione demembrationis medi oculi predicti Nicolai tam diutius ordine iuris ventillata extitisset, tandem compositione et ordinatione proborum virorum interveniente ad talem pacis unionem se dixerunt devenisse et devenerunt coram nobis idem Stephanus filius Johannis et Nicolaus filius Fabiani, ut antedictus Stephanus filius Johannis sex marcas et unum fertonem in duobus terminis infrascriptis videlicet in octavis festi beate Margarete virginis nunc venturis, tres marcas et unciam combinatam partim in denariiis et partim in estimatione condigna quibus cum denariis eo tempore procurrentibus in eadem provincia acceptantibus eidem Nicolao filio Fabiani coram nobis solvere teneretur residuas vero tres marcas et unciam in octavis Beati Michaelis archangeli successive occurrentibus prefato Nicolao filio Fabiani solvere teneretur tali ligaminis interiecta, quod si primam solutionem solvere non curaret birsagio solvere teneretur, si primam solveret et secundam obmitteret insolvendi extunc duplo esset [.........]. Actum in quindenis Beati Georgii martyris anno Domini millesimo CCCmo XXXmo octo.

Vissza a listára