Nos capitulum ecclesie Beati Irinei martyris memorie commendantes significamus tenore presentium quibus expedit universis, quod nobilis domina relicta Symonis nunc consors comitis Barnabe Anna nomine unacum filia sua Ilonch nominata ab eodem Symone procreata coram nobis personaliter comparendo oraculo vive vocis per easdem taliter extitit propositum et relatum, quod de dote sua et rebus parafarnalibus [!] et de quarta parte filie sue prenominate in Prodan in comitatu Wolkow et in Chentey in comitatu Bodrog ipsam attinentibus magister Thomas filius Petri castellanus de Chokakw eisdem plenariter et integraliter persolvisset, super quo eundem magistrum Thomam et suos heredes heredumque successores de dicta dote, rebus parefarnalibus [!] et quarta parte de possessionibus premissis dimiserunt expedituri et per omnia asolutum. Datum in octavis Assumptionis Virginis gloriose anno Domini Mo CCCo XXXmo quarto.

Vissza a listára