Universis Christi fidelibus tam modernis quam futuris presens scriptum inspecturis capitulum ecclesie Beati Iriney martyris salutem in omnium Salvatore. In quo vita et salus continetur, mores et virtutes sapientum sic reperit, ut ea que aguntur in tempore ne per vetustatem temporis et fragilitatem humane nature cum tempore confluantur et labantur, privilegiali instrumento debent confirmare, proinde igitur ad universorum notitiam harum serie litterarum volumus pervenire, quod anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo nono in quindenis Beati Georgii martyris nunc preteriti comes Paulus filius Mochor nobilis de Syrimia coram nobis personaliter constitutus per eundem oraculo vive vocis taliter extitit propositum et relatum, quod quia possessiones suas Nadica et Sauli vocatas mediam partem de eisdem a parte orientali contingentem et iacentem Elye et Tonk magistris filiis Thome nobilibus de Syrimia pro quinquaginta marcis cum duplo se cum nostris litteris obligando et in tribus terminis videlicet revolutionibus trium octavarum Beati Georgii martyris redimere non potuisset, et in quolibet termino dictarum octavarum in quinquaginta marcis Elye et Tonk remansisset sicut etiam vidimus in nostris litteris contineri et facultatem seu copiam pecunie unde redimere non habuisset, tandem pro eisdem quinquaginta marcis et pro tribus vicibus quinquaginta marcarum in tribus iam predictis terminis eisdem pro duplo consequentibus et insuper pro centum marcis eisdem Elye et Tonk vendidisset et alienasset inrevocabiliter iure perpetuo possidendas, tenendas pariter et habendas eis et per eosdem heredibus eorundemque heredumque successoribus, astiterunt etiam vicini et conmetanei dictarum possessionum videlicet Jacobus filius Tyborcii de Bathi, Bath filius Valentini de Bath et Dominicus filius Petres de eadem, qui dicte venditioni et emptioni consensum prebuerunt et assensum asseruit etiam idem Paulus, quod predictam pecuniam ab eisdem Elya et Tonk magistris plene et integre recepisset. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem nostras concessimus litteras privilegiales sigilli nostri autentici munimine roboratas et per medium trium litterarum alphabeti intercisas. Datum die et anno prenotatis.

Vissza a listára