Nos capitulum ecclesie Sancti Iriney martyris memorie commendantes tenore presentium significamus quibus expedit universis, quod Paulus et Johannes filii Benedicti filii Batyz ad nostram personaliter accedentes presentiam confessi extiterunt viva voce coram nobis in hunc modum, ut sicut predictus Benedictus pater eorum dimidietatem terre Ikurd nuncupate in comitatu Wolkou habite cum omnibus utilitatibus et pertinentiis secundum continentiam et vigore litterarum privilegialium honorabilis capituli ecclesie de Kuu comiti Urbanus, item Matheo, Paulo et Mykaeli filiis eiusdem pro decem et duabus marcis, ut in ipsis litteris privilegialibus continetur vendidisset et perpetuavisset [.......] eodem modo ipsi, quia idem comes Vrbanus et filii sui cum aliquibus pecuniis eis tempore necessitatis subvenissent super habundantiis, dimidietatem terre predictorum eisdem comiti Vrbanus ac filiis suis, immo heredibus et successoribus eorum perpetuo et irrevocabiliter traderent et venderent, ymo tradiderunt et vendiderunt coram nobis possidendam, tenendam et habendam pleno iure nil iuris et proprietatis in eandem conservando, sed dominio predictorum nobilium penitus committendo. In cuius rei memoriam perpetuamque soliditatem presentes litteras nostras patentes duximus concedendas. Presentes autem dum nobis reportate fuerint, in formam nostri privilegii redigi faciemus. Datum et actum in die festi Kathedre Sancti Petri anno ab incarnationis Domini Mmo CCCmo decimo quarto.

Vissza a listára