1301.
05. 23. (Dl.94058)
Nos capitulum ecclesie Beati Irinei significamus universis quibus expedit per
presentes, quod constituti coram nobis magister Paulus filius Martini bani pro
se et pro fratribus suis Emirico [!] videlicet et Nicolao ab una parte, Mortunus
autem filio [!] Endre bani ab altera, idem magister Paulus proposuit et dixit,
quod omnem actionem et litem quam pater suus et ipse habuerant et moverant contra
Lothartum filium Lotharti et ipsum Mortunus excluso penitus facto Dionisii et
abstracto contra quem actio ipsius Pauli salva remanet, Lotharto predicto et
Mortunus causa pacis et proximitatis amore sive littere iudiciales processerint
sive penales dupli vel alio modo omnino et penitus litibus suis et actionibus
partem Lotharti et Mortunus predictorum contingentibus pure et simpliciter renuntiavit
volens, ut omnes littere si que super ipsis litibus et actionibus emanassent
nullius sint momenti et auctoritate presentium casse sint et viribus cariture
confessi sunt etiam et amicabiliter assumpserunt, ut si quis eorum contra alterum
moveret questionem super iam extinctis litibus ante ingressum litis solvit centum
marcas parti compositionem observanti. Datum anno Mo CCCo primo tertia die post
festum Pentecostes.