Nos capitulum ecclesie Beati Irinei significamus universis quibus expedit per presentes, quod constituti coram nobis magister Paulus filius Martini bani pro se et pro fratribus suis Emirico [!] videlicet et Nicolao ab una parte, Mortunus autem filio [!] Endre bani ab altera, idem magister Paulus proposuit et dixit, quod omnem actionem et litem quam pater suus et ipse habuerant et moverant contra Lothartum filium Lotharti et ipsum Mortunus excluso penitus facto Dionisii et abstracto contra quem actio ipsius Pauli salva remanet, Lotharto predicto et Mortunus causa pacis et proximitatis amore sive littere iudiciales processerint sive penales dupli vel alio modo omnino et penitus litibus suis et actionibus partem Lotharti et Mortunus predictorum contingentibus pure et simpliciter renuntiavit volens, ut omnes littere si que super ipsis litibus et actionibus emanassent nullius sint momenti et auctoritate presentium casse sint et viribus cariture confessi sunt etiam et amicabiliter assumpserunt, ut si quis eorum contra alterum moveret questionem super iam extinctis litibus ante ingressum litis solvit centum marcas parti compositionem observanti. Datum anno Mo CCCo primo tertia die post festum Pentecostes.

Vissza a listára