Nos capitulum ecclesie Sancti Irinei memorie commendantes significamus quibus expedit univeris, quod Johanne filio Ompud de comitatu de Wolkou ab una parte, et Nicolao filio Iuan de Lekche genero suo ab altera coram nobis constitutis idem Johannes tertiam partem omnium possessionum suarum ubicumque existentium et specialiter tres villas Chuturtukhel, Purbysafolua et Hursynafolua vocatas ultra fluvium Baza existentes cum omnibus utilitatibus suis et pertinentiis dedit et donavit domine sorori sue uxori Nicolai predicti et per eam ipsi Nicolao tam sibi quam per eos suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam. Ita tamen, quod si ipsum Johannem quod absit sine herede decedere contigerit, due partes ipsarum possessionum Johannis prenotati in ius et proprietatem dicte domine devolventur, sicut hoc idem Johannes retulit coram nobis oraculo vive vocis. Si vero ipsam dominam sororem suam sine liberis decedere contigerit predicta tertia pars possessionis memorate in ius et proprietatem sepedicti Johannis revertetur. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas medio bipartitas alphabeto, anno Domini millesimo CCmo nonagesimo quinto.

Vissza a listára