Nos conventus monasterii Pechwaradyensis memorie commendamus per presentes, quod magister Stephanus filius magistri Petri fratris Gyule de Soklous ad nostram personaliter accedendo presenciam est confessus viva voce, quod quia totalem porcionem possessionaria, que sibi defuncto magistro Nicolao fratre suo de porcione possessionaria eiusdem Nicolai fratris sui in dicta Soklous habita in sessionibus, curiis, terris arabilibus, fymatis et campestribus, silvis, pratis et aliis quibuslibet utilitatibus cessisset et devoluta fuisset, scilicet rectam terciam porcionem totalem porcionis possessionarie ipsius Nicolai fratri sui, magister Petrus litteratus exactor iudiciorum magnifici viri comitis Thome iudicis curie domini nostri Ludovici dei gracia regis Hungarie de Barania pro iudicis seu byrsagiis in quibus ipse contra magistros Teuteus Nicolaum filium Ders et Ders filium eiusdem coram eodem comite Thoma ordine iuris in regestro eiusdem iudiciali convictus fore repertus fuisset unacum hominibus dicti domini nostri regis et Dominici bani de Machou ac iudicibus nobilium dicti comitatus Baranya pro eodem comite Thoma occupasset ipsi comiti Thome statuta et applicata fuisset et eandem porcionem possessionariam nec magister Paulus frater suus nec filii eiusdem nec eciam alii proximi et vicini sui quibus ad redimendum pertinuisset nisi honore capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis cui racione vicinitati et commetaneitatis eciam ad redimendum pertineret a manibus eiusdem comitis Thome et in persona sua dicti magistri Petri literati exaccionis iudiciorum suorum pro duodecim marcis promptorum denariorum pro qualibet marca sex pensis computatis redemisset et ipsum de iudiciis et iudiciorum gravaminibus in quibus ut prefatur contra predictos magistros Teuteus Nicolaum filium Ders et Ders filium eiusdem in toto expedisset. Ideo ipse matura deliberatione prehabita de consensu et bona voluntate prefati magistri Pauli eodem per predictum capitulum Quinqueecclesiensis in dicta pecunie quantitate duodecim marcarum redempta extitisset, simulcum terra arabilia Herenehfeulde vocata ad unum aratrum sufficiente sub monte Beketetey nuncupato habita et existentem ipsum proprie contingentem cum omnibus utilitatibus pertinenciis et juribus ad dictam porcionem possessionaria et eciam ad ipsam terram Herenefeulde spectantibus et pertinentibus pro predictis duodecim marcis ipsi exaccioni judiciorum persolutis et eciam pro octo marcis quas ipse in promptis denariis et eciamin predicto numero ab eodem capitulo recepisset, eidem capitulo Quinqueecclesiensis de sua parte reliquisset et impignorasset immo eciam reliquit et impignoravit coram nobis per idem capitulum et ad se pertinentes possidendas, tenendas et habitas, salvis porcionibus tributorum fori et montis sibi remanentibus. Ita videlicet, quod quandocumque ipse vel sui heredes dictam porcionem possessionarie, scilicet terram partem possessionarie porcionis ipsius Nicolai fratris sui et terram Herenehfeulde ab eodem capitulo Quinqueecclesiense in prefata pecuniarum principali duodecim marcis et eciam octo marcis per ipsum receptis que simul viginti marcas facerent in propria tam pecunia et non alterius seu accomodata redimere poterunt, extunc idem capitulum dictam pecuniam eorum, scilicet viginti marcas rehabere et ipsas porciones possessionarie sibi et suis heredibus resignare tenerentur, absque difficultate et contradiccione. Assumpsit eciam idem magister Stephanus, quod nec ipse, nec heredes sui, dictas porciones possessionarie tamdiu donec per ipsum vel suos heredes ab eodem capitulo Quinqueecclesiense plene redempte fuerint cuipiam alteri vendere, impignorare vel in concambium dare aut alomodo alienare valeant atque possint ab omnibus eciam racione dictarum possessionum porcionum possessionarie vel alterius eiusdem ipsum capitulum Quinqueecclesiensis medio tempore inquietate volentibus idem magister Staphanus defendere assumpsit et expedire suis propriis laboribus et expensis, ac in pacifica possessione earundem conservare ad ... se idem magister Staphanus et suos heredes sponte obligavit coram nobis. Datum secundo die festi beati Jacobi apostoli, anno Domini Mo CCCo quinquagesimo primo.

Vissza a listára