Nos conventus monasterii Waradyensis memorie commendamus per presentes, quod constitutus coram nobis personaliter domina Ilanth, filia Andree de Versend nobilis iobagionis castri de Baranya ab una parte, item Nicolao et Jacobo filiis Batyn de eadem Versend proximis suis pro se et Stephano carnali fratre eorum ac pro eodem Batyn patre ipsorum ab altera. Eadem domina Ilanth est confessa oraculo vive vocis, quod ipsa possessionaria porcionem seu totale ius suum que vel quod sibi racione puellaris quarte eius in omnibus possessionibus prenominati Andree patris sui in eadem terra Versend existentibus et per eum iure hereditario et titulo donacionis olim habitis et possessis de iure debuit provenire prenominatis Batyn, Nicolao, Jacobo et Stephano filiis eiusdem proximis suis receptis ab eisdem sex marcis denariorum banalium integraliter ut dicebat dedisset, dimisisset et reliquisset, sicut eciam dedit et dimisit coram nobis, perpetuo et irrevocabiliter possidere, tenere pariter et habere. Datum feria quarta proxima ante festum beati Demetrii martiris, anno Domini Mo CCCo XLmo.

Vissza a listára