Nos conventus monasterii Waradiensis memorie commendamus per presentes, quod nos ad instanciam et diligentem peticionem nobilis domine filie Nicolai filii Jule bani Elizabeth vocate, relicte videlicet comitis Jacobi filii Corrardi de Owar ad audiendam assercionem et ordinacionem eius infrascriptam unum ex nobis, fratrem videlicet Salamonem sacerdotem ad eandem nobilem dominam duximus transmittendi, qui postmodum ad nos reversus, nobis retulit viva voce, quod licet ipsam dominam senilis etatis incomodis iam vehementer expressa, ad referendum id ad nostram presenciam personaliter accedere non valeret tam ipsam eodem fratri nostro confessa extitisset per propria sano usa consilio ab amorem filialis dileccionis quam erga magistrum Nicolaum filium suum natu maiore gessisset ... gereret pro eo quia ipse eidem tamquam revendere domine genitrici sue omnem honorem continue impediet. Ideo ipsa equalem dimidietatem dotis et rerum parafernalium suarum de prefato magistro Nicolao filio suo ex p... ipsius comitis Jacobi filii Conrardi sibi provenientibus eidem magistro Nicolao filio suo omnino dimisisset et in toto relaxasset, nulli penitu deinceps ex proximis et generacionibus suis eadem nobilis domina super predictam medietatem dotis et rerum parafernalium suarum aliquare requisicionis materiam contra eundem magistrum Nicolaum filium suum reliquendo. Datum sabbato proximo ante dominicam Invocavit, anno Domini Mo CCCo XXXo nono.

Vissza a listára