Nos conventus monasterii Waradyensis damus pro memoria, quod anno Domini Mo CCCo XXXo feria quarta proxima post festum beati Martini confessoris, discretus vir magister Paulus cantor ecclesie Wespremyensis, Bakou et Johannes fratres eiusdem filii condam Nicolai de Farkaslyuk ad nostram personaliter accedendo presenciam nobis dixerunt protestando, quod Nicolaus filius Kompoldi de Waszar commetaneus ipsorum quandam possessionem suam Iwanus vocatam possessioni ipsorum immediate vicinitate magistris Emerico et Egidio de Bechey Tuteus et Wezzeus filiis eiusdem magistri Emerici vendere et de se alienare niterentur unde quia ratione vicinitatis et commetaneitatis ipsa possessio Iwanus ipsis pertineat ad recipiendum ut dicebant eidem Nicolaum filium Kompoldi a vendicione et alienacione et ipsos vero magistros Emericum et Egidium ac Tuteus et Vezzeus ab empcione, recepcione et occupacione inhibuissent et contradixissent, immo inhibuent et contradixent coram nobis. Datum anno et die prenotatis.

Vissza a listára