Excellentissimo domino suo Ladizlao dei gracia illustri regi Vngarie Conventus monasterii Waradiensis oraciones in Domino tam debitas quam devotas. Litteras vestre reverentur ut tenemur recepimus sub hac forma: (Itt következik IV. László király, Reg. Arp. 3048. számú oklevele.) Noverit igitur vestre dominacionis magnitudo, quod ad eundem comitem Morianum in lecto egritudinis sue accubantem ad peticionem ipsius per suum nuncium delatam, misimus unum ex nobis virum idoneum, coram quo idem comes Morianus suum conderet testamentum. Qui postmodum ad nos rediens retulit, quod coram ipso et in presencia duorum Fratrum Predicatorum qui ambo Petrus et Petrus vocabantur, idem comes Morianus, eger quidem corpore, sed mentis sue compos, inter cetera sui testamenti disposita seu ordinata, de possessionibus suis tale testamentum condidisset, si tamen ipsum sine heredum solacio decedere contigeret, quod possessiones suas, quas habet in comitatu de Barana, Jeneu et Naney vocatas, cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis universis, reliquisset consorti sue pro dote sua, rebus secum ablatis, quas ab ipsa per spoliaciones receptas esse recitasset. Item filie sue reliquisset possessiones suas in comitatu de Wolkou existentes, Zorwos, Warad et Touth vocatas, cum utilitatibus suis et ad se pertinentibus. Item possessionem suam, quam in Eng habere dinoscitur, reliquisset filie sororis sue cum suis pertinenciis universis. Item claustro Sororum de Ordine Fratrum Predicatorum de Insula Sancte Marie Virginis, in quo loco sepulturam sibi fieri elegit, reliquisset possessionem suam Anias vocatam, quam habet iuxta Tisciam cum omnibus utilitatibus suis, piscinis videlicet, et pertinenciis suis universis. Item reliquisset eidem ecclesie possessionem suam, quam habet ultra Tisciam nomine Ykurholm cum omnibus pertinenciis suis. Item quandam terram suam iuxta Tisciam Koxol vocatam reliquisset claustro sororum supradicto. Alia autem, que de servis et ancillis suis ordinavit, continentur in litteris testamenti sui in camera ecclesie nostre, quas litteras idem comes Morianus sub suo et dictorum Fratrum Predicatorum sigillis nobis curavit destinare. Datum tercio die medii XL-me.

Vissza a listára