Nos, Conventus monasterii Waradiensis, omnibus Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, presentes litteras inspecturis significamus presencium per tenorem, quod Johannes filius Both cum Laurencio de Laymer et Thoma fratre eiusdem ac Vincen filio Johannis de eadem ab una parte, et Philippus filius Embil, ex altera, coram nobis personaliter constituti, idem Johannes filius Both, confessus est viva voce, quod cum ipse viginti et sex iugera terre, et unam sessionem cum loco orrey, de eisdem Laurencio, Thoma et Vincen pro duabus marcis emisset, sicut eciam in privilegio abbatis de Cykador exinde confecto vidimus contineri, placuisset sibi postmodum, ut eandem terram cum sessione et loco orrei iam prefatis exponeret ad vendendum. Igitur presentibus eisdem Laurencio, Thoma et Vincen, a quibus prius ipsam terram comparaverat, necnon Petro, Gyula et Paulo, filiis predicti Thome presencialiter astantibus, et emere nolentibus immo pocius consensum pacificum seu benivolum presentibus vendidit idem Johannes filius Both, terram antedictam cum sessione et loco orrei prefatis et cum omnibus utilitatibus suis pro duabus marcis denariorum Philippo supradicto, in filios filiorum suorum, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam et eandem pecuniam, dixit ab eodem plenarie recepisse. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem, ad peticionem earundem parcium, presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mo CCo LXXo nono.

Vissza a listára