Nos, Conventus monasterii Waradiensis, memorie commendantes, significamus universis, quibus expedit, per presentes, quod comes Dama, cognatus magistri Conrardi filii Stephani pro eodem magistro Conrardo ab une parte, comes Johannes filius Tanch ab altera, coram nobis personaliter constituti, idem comes Dama confessus est viva voce, quod cum idem magister Conrardus predictum comitem Johannem, pro quibusdam excessibus suis captivasset, tamen ad preces multorum nobilium inclinatus eiusdem comitem Johannem de captivitate remisisset, et idem comes Johannes presencialiter astando obligavit se et assumpsit, quod quandocumque ab ipso magistro Conrardo recederet infidelitatem vel alia nocumenta faciendo, vinee sue, site in Scilag, et in Wersund, devolverentur in manus eiusdem magistri Conrardi perpetuo possidende, et similiter vinea Egidii, cognati ipsius Johannis comitis, in Scylag existens, cederet iuri magistri Conrardi memorati, prout per eundem Egidium, coram nobis extitit obligatum. Item idem comes Dama, Elek, Johannes frater eiusdem, Isaak de Hozugd, Andreas comes, frater Marcelli, comes Albertus de Perman, pro comite Johanne supradicto, fideiussores extiterunt inhunc modum, quod si eundem comitem Johannem, a predicto magistro Conrardo, discedere contingeret, sicut superius est expressum, ipsi in solucione pecunie inferius expresse, tenerentur magistro Conrardo supradicto, videlicet comes Dama, in tribus marcis, Elek in una marca, et aliam marcam assumpsit solvere ex parte Jacobi de Hozugd, cognati sui. Item Johannes frater ipsius Elek, in una marca. Isaak in una marca, Andreas comes in una marca, et comes Albertus in tribus marcis. Item dixerunt, iidem comes Dama, et alii fideiussores prenominati, quod Georgius comes filius Georgii, de sancto Adriano, et Conrardus filius eiusdem, pro prefato comite Johanne fideiussores in decem marcis extitissent. Datum anno Domini Mo CCo LXXo sexto.

Vissza a listára