[C]onventus monasterii Waradiensis, omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum notitiam tenore presencium volumus pervenire, quod Stephanus filius Thome de Kaplan, omni solacio propinquorum destitutus considerans, quod ea, que in mundo sagaci cursu considerantur elabi, non sunt captanda, quin immo quemque fideli mente grata pietatis subsidia inpendendo ad celestia debere anelare(!), coram nobis personaliter constitutus terram suam hereditariam in Kaplan existentem, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis, videlicet cum terris arabilibus, feto(!), silva et duabus vineis, ob remedio(!) anime sue monasterio perpetue Virginis Marie Bude in Insula constructo sive existenti, nemine prohibente, libere ac spontanee relegavit sive contulit coram nobis, hoc adiecto, quod quamdiu idem Stephanus cum sorore sua viverent, in eadem terra, sub tutela ecclesie residerent, si autem predictum Stephanum ante sororem divina vocatione, Ade debitum persolvere contigerit, ex ipsa terra secundum consuetudinem regni quartam partem [a]ut valorem persolvent mulieri supradicte. In cuius rei testimonium, ad petitionem partium, presentes contulimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum XIIIo Kalendas Septembris, anno Domini millesimo CCo septuagesimo quarto. Elya decano, Matheo cantore, Bonifacio custode et Adriano cellario existentibus.

Vissza a listára