Conventus monasterii Waradiensis, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod nobilis domina filia Jous de genere nobilium apud ecclesiam Sancti Johannis prope Okur existencium Tyna vocata, relicta Salomonis de genere Geg, nunc uxor Chepani de villa Bagata ab una parte, Paulus filius Galli pro se et pro Oliuerio filio suo, Michael filius Geg pro se et pro Salomone et Geg, fratribus suis uterinis, Pangracius filius Emerici pro se et pro Andrea, fratre suo carnali ab altera, coram nobis personaliter constituti, eadem domina proponens confessa est viva voce, quod predicto Salomone marito suo, fratre ipsorum Galli et Emerici de medio sublato, antequam eidem Chepano secundo marito suo nupta fuisset, ob amorem et dileccionem predictorum nobilium de iuxta Okur, cum eisdem pio affectu compateretur tamquam suis cognatis karissimis, ipsis, scilicet Paulo, Oliuerio filio suo, Myhaeli, Salomoni et Geg fratribus eiusdem Mychaelis, Pangracio, et Andree fratri eiusdem, superius nominatis nobilibus, et aliis cognatis eorundem, dotem suam pure et simpliciter relaxasset, res vero parafernales suas eisdem nobilibus sibi restituentibus plenarie recepisset, et ad desiderium sue salutis distribuisset anime sue ob perpetuam suam elemosinam condonando, prout sue voluntati videbitur expedire. Assumpmente ipsa domina, quod de cetero nec ipsa, nec predictus Chepanus maritus suus, nec quispiam fratrum, cognatorum seu consanguineorum suorum, ipsam dotem possint ulterius repetere, seu inposterum vendicare de predictis nobilibus et de universis cognatis eorundem, et eosdem ac cognatos ipsorum nullatenus valeant racione ipsius dotis impetere successu temporis, seu aliquatenus molestare. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem presentes litteras notras, cum alphabeto intercisas concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum IIIIo Idus Aprilis, anno Domini Mo CCo septuagesimo IIIIo. Waltero decano, Petro cantore, Bonifacio custode existentibus.

Vissza a listára