Conventus monasterii Waradiensis, omnibus Christi fidelibus, presentibus et futuris, ad quos presentes littere pervenerint, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod Mortunus, Odus et Stephanus filii eiusdem, Isac, Abram, Jacobus, Johannes et Josephus filii Bud et Buck de villa Odus personaliter ab una parte, comes Thomas de Narag, pro se et pro filiis suis Blasio, Paulo et Ladislao vocatis et pro Itemerio filio Elie fratris sui carnalis similiter personaliter ab altera, coram nobis constituti iidem Mortunus, Odus et Stephanus et alii viri prenominati socii eorundem proponentes confessi sunt viva voce, quod idem Thomas comes, pro se et pro filiis suis ac Itemerio prenominatis movisset causam contra ipsos, et citasset eos, mediante Zoym de genere Drusma homine domini regis, pro fundis curiarum et racione terre arabilis, in eadem villa Odus existencium, ad curiam domini regis et ibi coram Stephano viceiudice curie domini regis, inter partes diucius fuisset in figura iudicii disceptatum, sicut in litteris eiusdem viceiudicis super processu ipsius negocii confectis invenerimus contineri seriem cause inter partes ventillate. Tandem de permissione eiusdem viceiudicis et de communi voluntate ipsam causam arbitrio proborum virorum commisissent, qui, videlicet arbitrii, cum partibus predictis, coram nobis personaliter constituti arbitrati sunt inter partes et iuxta arbitrium ipsorum arbitrorum omni lite et accione sedata et sopita in forma pacis inter partes sepedictas, iidem Mortunus et Odus ac alii viri prenominati terram in longitudine ad octuaginta amplexus minus duobus amplexibus, et in latitudine ad quadraginta amplexus similiter minus duobus sufficientem pro fundis curiarum, in quaquidem terra Mortunus et Odus predicti per partes utrasque dicebantur residere, et duodecim iugera terre arabilis in terra eidem (sic!) ville Odus pertinenti, habens unum quodquod iugerum terre septuaginta amplexus in longitudine, septem vero in latitudine, cum mensura regia, iuxta regni consuetudinem approbatam, dederunt Thome comiti et filiis suis ac Itemerio prenominatis et per eos suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidenda, et habenda, dicendo tamen, quod ipsa terra pro fundis curiarum et in terra arabili data prefato Thome comiti et suis filiis ac Itemerio memoratis fuisset terre ipsius Thoma comitis et filiorum suorum ac Itemerii prefatorum, hereditaria, sed a spacio decem annorum alienata fuisset ab eidem (sic!) assumentes insuper et obligantes prenominati Mortunus, Odus et Stephanus et alii socii eorundem se ultronea voluntate ad hoc quod de cetero nec ipsi nec quispiam filiorum seu cognatorum suorum contra ipsos Thomam comitem et filios eiusdem ac Itemerium racione terrarum predictarum litem et quescionem possint sciscitare, immo pocius si aliqua quescio pro ipsis terris contra comitem prenominatum vel suos filios aut Itemerium prenotatos per quemcumque modum emergeret, ipsi Mortunus et Odus ac alii socii ipsorum prenominati tenerentur eosdem ab ipsa quescione expedire et salvare proprio labore et expensa. Assumpserunt eciam viri prenominati, quod quandocumque dictus Thomas comes vel sui filii aut Itemerius prenominati propter maiorem cautelam et firmitatem presentis nostri privilegii, privilegium domini regis habere voluerint, sepenominati viri in curiam domini regis accedere tenebuntur et responsiones et asserciones eorum prehabitas debent recitare, quod privilegium domini regis ipsi Thome comiti et suis filiis ac Itemerio prescriptis concedatur. In cuius rei testimonium, ad peticionem partis utriusque, presentes dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum primo die mensis Januarii, anno Domini Mo CCo septuagesimo. Valtero decano, Petro cantore, Bonifacio custode existentibus.

Vissza a listára