Beatus, divina miseracione abbas Waradiensis et Conventus eiusdem loci, universis Christi fidelibus, presentibus et futuris, salutem in omnium salutare. Quoniam ea, que hic aguntur per emergentem calumpniam seu oblivionem solent sepius irritari, vivaci litterarum testimonio debent confirmari. Hinc est igitur, quod ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Joanka filius Johannis de villa Nadaycha ad nos accedens, paupertatem suam, qua volente Deo, obpressus erat, nobis allegavit petens humiliter, ut vineam suam, quam supra dictam villam Naydaycha, iuxta Jacobum, Egidium et Bozouch habebat, vendere posset de nostra voluntate ut inopiam et paupertatem, quam paciebatur, exinde reformaret. Nos igitur miseria moti precibus eius condescendentes, de consilio omnium iobagionum nostrorum, eidem licenciam dedimus, ut ipsam vineam, cui vellet, posset vendere libere et secure. Igitur dictus Joanka secundo ad nos rediens dixit et proposuit, quod nominatam vineam Symiano, civi de Zekchu et suis heredibus heredumque suorum successoribus, pro quinque marcis argenti minus fertone, vendidisset in perpetuum possidendam, ipsamque sumpmam pecunie sepedictus Joanka, plenarie ab eodem recepit coram nobis. Ut autem huius vendicionis et empcionis series, robur perpetue firmitatis obtineat, et ne ullisumquam nostris successorum que nostrorum temporibus, in irritum possit revocari, presentes, alphabeto incisas, sigillorum nostrorum munimine dicto Symiano dedimus roboratas. Anno Domini Mo CCo quinquagesimo nono. Adam decano, Macharia custode, Renerio cantore, Farcasio cellario, Romanya maiore, Georgio minore comitibus existentibus.

Vissza a listára