Nos, Beatus miseracione divina abbas Waradyensis eiusdemque loci totus conventus significam[us t]am presentibus quam futuris, quibus expedit, presencium per tenorem, quod Jacobus filius Pous et Johannes filius Johannis de Gueredey, frat[er eiu]sdem ab una parte, Nicolaus et Farcasius filii Meth de Fyzeth ab altera, coram nobis personaliter constituti, iidem Jacobus et Johannes quandam particulam terre ipsorum ad ducenta iugera minus viginti in terris arabilibus et fenetis terris eorundem Nicolai et Farkasy vicinam existentem inter aquam Fyzeth ab Oriente et aquam Ochtou vocatam ab Occidente, usque terminum ubi ipsa aqua Ochtou cadit in Fyzeth, quamquidem terram a Septemtrione circuit terra eorundem Nicolai et Farkasy Harumhorozth vocata, usque Orienetem, ubi et ipsi eidem terre vicinantur confessi sunt viva voce presentibus, volentibus et permittentibus omnibus de generatione sua, necnon vicinis et commetaneis universis vendidisse propter paupertatem incumbentem dictis Nicolao et Farcasio ac eorum heredibus heredumque successoribus, pro sedecim marcis denariorum receptis coram nobis plenarie ab eisdem perpetuo et irrevocabiliter possidendam statuendo, et hoc firmiter assumpmendo, ut quandocumque dicti Nicolaus et Farcasius pro iam dicta particula terre per aliquem de generatione sua aut de commentaneis ac vicinis, processu temporum, impeterentur easdem dicti Jacobus et Johannes ac eorum posteritates expedire tenerentur propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes, ad peticionem partium concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mo CCo quinquagesimo sexto.

Vissza a listára