Nos capitulum ecclesie Beati Petri de Posaga memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit universis, quod Tristanus filius Fabiani de Turptusd pro magistro Paulo filio Ladislai de Pukur, Nicolao et Benedicto filiis eiusdem magistri Pauli cum sufficientibus litteris procuracionis domini nostri Lodovici Dei gracia regis Hungarie anulari sigillo consignatis parte ab una, ab altera autem dominus Petrus de Gragnana dictus castellan personaliter coram nobis constituti. Idem scilicet Tristanus verbo in nomine predictorum magister Pauli et filiorum suorum confessus est oraculo vive vicis, ut iidem magistri Paulus et filii sui quandam possessionariam porcionem ipsorum in dicta Pukur habitam ipsos contingentem Wyzkuz vocatam cum foro et universis utilitatibus ac pertinenciis eiusdem possessionarie porcionis in qua scilicet possessionarie porcione iste seu tales sessiones esse dinosscerentur, videlicet sessio Churnach, sessio Iwahun, Orthunteluky, Craymerouach, Phylipteluky, item villa Iwahun generi fovani metis et terminis infrascriptis distinctam pro trecentis et quinquaginta florenis quemlibet florenum cum nonaginta denariis latis vyenensibus reopiendo predicto domino Petro dicto castellan impignoravissent tali modo, quod quicumque eandem possessionariam porcionem ipsorum pro predictis trecentis et quinquaginta florenis redimere potuerunt redimendo absque alioque gravamine liberam habent facultatem tali vinculo interposito, quod si quis eiusdem dominum Petrum medio tempore ordine iudicario racione dicte possessionarie porcionis in parte vel in toto inpeteret vel inpetere acceptaret supradicti magister Paulus et filii sui expedire et defensare tenerentur propriis laboribus eorum et expensis, quod si expedire non curarent vel non possent, extunc aliam possessionariam porcionem ipsorum qualitate, quantitate et utilitate similem eidem possessionarie porcionis dicto domino Petro dare et assignare absque mora, ubi idem dominus Petrus voluerit tenerentur, in qua si facere non curarent, extunc predictus trecentos et quinquaginta florenos eidem domino Petro in litem attracti in primo termino ante litis ingressum cum duplo sine iudicis porcione solvere teneretur cuius scilicet possessionarie porcionis mete distinguntur, prout dictus Tristanus retulit videlicet incipiendo a metis ville domine Anne consortis dicti domini Petri Koporfoua vocate, inde tendit ad partem meridionalem directe eundo per silvam Rakouachkaranua vocatam in Sclavonico et pervenit ad sessionem condam Vallentini filii Samsonis Lukateleky vocatem, inde cadit in fluvium Pukur vocatam per magnum spacium eundo per cursum eiusdem fluvii usque metas possessionis castri Velike vocati, deinde exeundo de ipso fluvio vadit per silvam ad partem occidentalem et cadit in fluvium Stulpchenicha vocatam et contra cursum eiusdem fluvii eundo pervenit, ubi fluvius Zuhamechenicha cadit in dictum Stulpchenycha, inde per eundem Zuhamechenycha eundo superius pervenit ad priorem metam circam arborem harazt cruce signatam ibique terminatur. Datum sabbato proximo post festum beatorum Fabiani et Sebastiani martirum, anno Domini M CCC quinquagesimo secundo.

Vissza a listára