Nos capitulum ecclesie beati Petri de Posaga memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit universis, quod magistri Petew et Stephanus filii magistri Stephani dicti Cymba ab una parte, et honorabilis vir magister Petrus lector ecclesie Bozniensis unacum comite Gyurkee fratre suo ex altera coram nobis personaliter constituti, ydem Petew et Stephanus magistri confessi sunt concorditer oraculo vive vocis, quod ipsi post decessum magistri Domonici fratris eorum maioris tot necessitatibus et causis tempore eiusdem et perconsequentes a diversis partibus exoras fuissent involuti, quod nisi subsidio pecuniali predictorum magistri Petri et comiti Gyurke fratris sui quibus se nemo propinquorum seu aliorum quorumlibet in relevandis necessitatibus suis, tam in rebus, quam personis exhibuit prompciorem se semper ...levassent leviter non paucis partibus possessionariis privari potuissent, nam inter alia cum eis necessitas non modica immineret dedissent eidem magistro Petew decem marcas denariorum promptorum et duplicatorum conpoti provincie de Wlko ad racionem inpignoracionis cuiusdam ville Jacobfolua dicte, quam prius condam magistro Benedicto lectori aliis decem marcis similium denariorum inpignoravant et demum ipsam idem magister Benedictus ipsis eidem magistro Petro et comiti Gyurke pro eisdem decem marcis quibus sibi erat inpignorata reinpignorassent et similiter dedissent eidem magistro Stephano decem marcas denariorum promptorum, sed ad compotum dicte nostre provincie de Posaga pro quibus sibi quandam villam suam Borchinfolua dictam inpignoravissent, prout hec omnia in patentibus honorabilis capituli ecclesie Bozniensis, comitis capelle regie et nostris litteris clarius continentur, sic quod ipsis villis, videlicet Jacobfolua pro viginti et Borchinfolua pro decem marcis, ut premittitur apud eosdem magistrum Petrum, et comitem Gyurke fratrem suum existentibus denique nunc cum in factis suis iuxta decentiam sui honoris minime procedere valuissent, recepissent ab eisdem super hec quadraginta marcas promptorum et duplicatorum denariorum ad racionem pecunie de Wlkou supradicte pro quibusquidem partibus triginta et modernis quadraginta marcis, et nichilominus, ut premittitur pro multiplicibus gratuitis conplacentiis, considentiis et serviciis sibi per eosdem in pensis licet plura mererentur, tamen in aliqualis gratum recompensationis beneficio predictas duas villas Jacobfolua et Borchinfolua nuncupatas in eodem comitatu de Wlco et in eorum possessione Wylak vocata existentes metis infrascriptis ab alia eorum possessione precisas cum universis earum utilitatibus intra easdem metas existentibus predictis videlicet magistro Petro et comiti Gyurke fratris ac Egidio filio eiusdem comitis Gyurke irrevocabilis vendicionis ac donacionis tytulo dedissent et contulissent ymo dederunt et contulerunt coram nobis pleno iure possedendas, tenendas pariter et habendas realiter volentes et benigniter anneuentes, quod tam ipsi scilicet magister Petrus et comes Gyurke fratris suis ac Egidius filius eiusdem quam per eos eorum heredetarii successores incorporali Dominico prefatorum villarum secure iugiter perseverent nec processu temporum aliquantes privari valeat per ipsos scilicet filios magistri Stephani Cimba dicti vel eorum successores de eisdem asumpserunt insuper coram nobis quod si quam partem de pertinenciis dictarum villarum infra metas subscriptas existentem abstrahi contingat in posterum quoquomodo extunc huismodi defectum ibidem de alia parte cum terra idem silva supplere tenebuntur ipsi vel ipsorum posteritates conpetentur, mete autem predicte, prout nobis ipsi ydem in registro ostenderunt sic procedunt: prima incipit a septemtrione in arbore piri antiqua in quodam fluvio ......yemali fluente et progreditur directe ad meridiem per terras arabiles versus silvam Ztorkouach ad arborem harast geminatam de qua directe per eandem silivam usque ad aliam partem eiusdem ad quandam grossam similiem arborem harast in cadula eiusdem silve existentem de qua recte per terras arabiles vadit in fluvium Azotna ad arbores populi inter quas est parva harazt de quibus in medio eiusdem fluvii et contra ipsius cursus tendit ad occidentem ....... ad villam Toltouch dictam et in quodam angulo eiusdem fluvii prope eandem villam exit ad dexteram in proximam viam per quam de alio fine ville predicte reintrat in fluvium memoratum in cuius medio vadit super similiter ad quendam angulum eiusdem fluvii iuxta quoddam bivium scilicet per modum crucis habitum de quo angulo et ad quod bivium exiendo vadit ibidem ad arbores priorum, quarum una extitit per se bifurcata et de illa directe tendit ad septemtrionem et euondo per quendam rubum intrat in magnam viam, per quam transeundo quandam silvulam Knea dictam exit ad ipsa via ad quoddam stagnellum Iezero dictum de quo tendit inter fenilia et agros arabiles modicum partem tendendo sinistram et vadit versus quasi orientem estualem ad quondam fluvium pluvialem in quo ad parvum iactum lapidis ad alium similem fluvium et ab hinc dimissa ad sinistram quadam via intrat silvam per aliam magnam viam directe ad partem aquilonis et venit in aliam viam de villa Maztinch versus ecclesiam eundem in qua flectitur ad orientem recte et venit iterum ad aliam viam per quam flectitur ad meridiem et vadit usque ad quandam agrum inter quem et silvam dimissa via vadit ad sinistram ad bonum iactum lapidis et deinde iterum ad meridiem dividendo agrum ad pedem silve predicte quem girando inter agrum et ipsum et quandam magnam viam per transeundo vadit directe inter agros ad meridiem ad quandam magnam et troncatam arbores harast in prius nominato fluvio existentem de qua iuxta viam ad pirum supradictam videlicet ad priorem metam ibique terminatur. Presentes vero nostro comfirmabimus privilegio dum nobis fuerint reportate. Datum sabbato proximo ante festum beati Georgii martiris, anno Domini Mo CCCo qinquagesimo primo

Vissza a listára