Nos capitulum ecclesie beati Petri de Posoga memorie commendamus per presentes, quod nobilis domina Koprena vocata filia Rade relicta videlicet Byharyn filii Wzerad de Predysynch et domina Wynka nuncupata filia eiusdem ab una parte, magister Leukus filius Petri filii Kupse de Orboa ex altera coram nobis personaliter constituti, eedem nobiles domine confesse sunt oraculo vive vocis, quod super facto jurium suarum(!) de possessionibus condam predicti Byharyn nunc apud prefatum magistrum Leukus habitis ipsis de jure provenientium, ita, quod dicta domina Koprena super facto dotis et rerum parafarnalium suarum et prefata domina Wynka nuncupata super facto quarte sue puellaris habita, sufficienti satisfactione ex parte dicti magistri Leukus eundem magistrum Leukus reddidissent et nichilominus coram nobis reddiderunt expeditum, absolutum et per omnia satisfactum. Datum sabbato proximo post festum beati Laurencii martiris, anno domini millesimo CCCmo XLmo septimo.

Vissza a listára