Nos capitulum ecclesie beati Petri de Posaga memorie commendamus per presentes, quod Johannes filius Bratyan nobilis de Predisynch ab una parte, magister Leukus filius Petri filii Kupse de Orboua ex altera coram nobis personaliter constituti, idem Johannes confessus est oraculo vive vocis, quod totam portionem suam possessionariam in eadem Predysynch habitam jure hereditario ipsum contingentem, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis dicte portionis sue prenominato magistro Leukus filio Petri pro tribus marcis denariorum ab eodem plene, sicut dixit, receptis dedisset et vendidisset in heredum heredes jure perpetuo possidendam, tenendam pariter et habendam, dando nichilominus eidem magistro Leukus predictam portionem suam possessionariam a possessionibus aliorum per modum divisionis, prout expediens fuerit, separandi et alias possessiones suas possessionarias, que pignori essent obligate a quibuscunque detentoribus earundem redimendi et similiter per modum emptionis jure perpetuo possidendi plenariam potestatem, presentes vero nostro privilegio confirmabimus, dum nobis fuerint reportate. Datum feria secunda proxima post dominicam reminiscere, anno domini millesimo CCCo XLo septimo.

Vissza a listára