Nos capitulum ecclesie beati Petri de Posaga memorie commendamus per presentes, quod Bencha filius Thuchen de Pridyssinch ad nostram personaliter accedendo presentiam confessus est viva voce, quod totam portionem suam possessionariam in Predyssinch(!) habitam ipsum hereditare contingentem, cum sessione, edificiis, vinea, terris arabilibus et aliis utilitatibus eiusdem portionis sue universis, Leukus filio Petri filii Kupse pro decem marcis denariorum ab eodem plene sicut dixit receptis dedisset et vendidisset jure perpetuo in heredum heredes possidendam, ita tamen, quod idem Leukus filius Petri prefatum Bencha usque vitam suam in dicta possessione conservare et eidem vite ac victui necessaria tribuere necnon ab omnibus eundem molestare et inpetere volentibus defensare et protegere teneatur. Post mortem vero ipsius Bencha predictam possessionariam portionem prenotatus Leukus pleno jure debeat possidere, hoc non pretermisso, quod memoratus Leukus filius Petri ipsam possessionariam portionem ab aliis portionibus mediante divisione separandi et prout necesse fuerit distingendi plenam habere valeat facultatem. Datum feria tercia post festum beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno domini Mo CCCo XXXmo octavo.

Vissza a listára