(C)apitulum ecclesie beati Petri de Posaga universis Christi fidelibus presentibus et futuris presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod anno domini M CCCo XXXo sexto, feria sexta proxima post festum sancti regis Stephani, Leukus filius comitis Petri filii Cupse ad nostram personaliter accedendo presentiam exhibuit nobis tres litteras nostras patentes super facto empcionis terrarum per predictum comitem Petrum patrem suum a Thomen filio Kudona confectas, petens cum instancia, ut easdem nostro dignaremur privilegio confirmare. Cuius petitionibus annuentes ipsas tres litteras nostras patentes seriatim transscribendo presentibus inseri fecimus nostrique pendentis sigilli munimine roborari. Quarum scilicet litterarum unius tenor talis est: ***. Alterius vero littere tenor talis est: ***. Tercie autem littere tenor talis est: ***.

Vissza a listára