Nos capitulum ecclesie beati Petri de Posaga memorie commendamus per presentes, quod anno domini MCCCXXXo sexto, sabbato proximo post festum beati Petri apostoli ad vincula, venerabilis in Christo pater dominus Ladizlaus dei et apostolice sedis gratia episcopus Zagrabiensis per discretum virum magistrum Petrum cantorem ecclesie nostre, quem juxta formam litterarum regalium cum Gunter homine regio ad faciendum inquisitiones de dampnis, injuriis et controversiis ipso domino episcopo et ad eundem pertinentibus irrogatis transmiseramus, nec non per eundem Gunter hominem regium quasdam litteras suas patentes sub sigillo suo super misericordia, quam cum populis et predialibus dicte ecclesie sue de excessibus eorundem fecisse dinoscetur confectas nobis fecit exhiberi petendo, ut easdem litteras suas ob maiorem cautelam nostris litteris patentibus inseri faceremus. Cuius peticionibus justis et legittimis annuentes pro eo etiam, quia prefatus magister Petrus cantor ecclesie nostre et Gunter homo regius prenotatus omnia ea que in eisdem litteris domini regis continentur eodem modo fuisse facta et peracta se scivisse retulerunt, formam ipsarum litterarum domini episcopi presentibus nostris litteris inseri fecimus de verbo ad verbum transcribendo. Cuius tenor talis est:

Vissza a listára