Nos capitulum ecclesie beati Petri de Posoga memorie commendamus per presentes, quod anno domini MCCCXXXo sexto, sabbato proximo post festum beati Petri apostoli ad vincula, venerabilis in Christo pater dominus Ladizlaus dei et apostolice sedis gratia episcopus Zagrabiensis per discretum virum magistrum Petrum cantorem ecclesie nostre per nos juxta formam et continentiam litterarum regalium ad sciendum et inquirendum de universis injuriis, controversiis et turbacionibus ipsi domino episcopo indebite irrogatis, una cum Gunter homine regio destinatum, nec non per eundem Gunter hominem regium quasdam litteras suas sub suo sigillo super facto negotii et processus privationis possessionum Laurencii quondam comitis Chasmensis, Johannis et Dominici filiorum Marcelli, nec non Gergus filii Alexandri pro eorum excessibus contra eosdem patenter confectas nobis fecit exhiberi petendo, ut formam earundem litterarum suarum patencium ob maiorem cautelam nostris, litteris patentibus inseri faceremus. Nos vero petitionibus eiusdem domini episcopi justis et legittimis annuentes pro eo etiam maxime, quia predictus magister Petrus cantor ecclesie nostre et Gunter homo regius prenotatus eo tempore quo super facto inquisitionis negotii et processus memorati in illis partibus processissent, ab omnibus nobilibus et aliis communibus hominibus prefate ecclesie Zagrabiensis, a quibus decuit et licuit diligenter inquirendo se scivisse dixerunt omnia eodem modo fuisse facta et peracta, quemadmodum in predictis litteris ipsius domini episcopi continentur, per hoc etiam certitudo huiusmodi sinistri facti evidencius comprobatur, quod iidem Gunter homo regius et Petrus cantor congregationi Chasme habita(!) interfuerunt, in qua, ut asserunt omnes prediales aliique homines trium provinciarum, scilicet Chasmensis de Iwangh et de Dombro Johannem et Dominicum filios Marcelli ac Laurencium quondam comitem Chasmensem, nec non Gergus filium Alexandri clamorosis vocibus unanimiter in omnibus articulis in litteris domini episcopi contentis reos, culpabiles, noxios et infidelitatis nota respersos seu cauterizatos domino episcopo tradiderunt, tenorem earundem litterarum suarum presentibus nostris litteris inseri fecimus de verbo ad verbum transcribendo, qui talis est:

Vissza a listára