Capitulum ecclesie beati Petri de Posaga, universis Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Quoniam unicum est oblivionis remedium scriptura, que calumpniis infert silencium et modum contentionis explicans, sua serie loquitur presentibus et posteris veritatem, proinde ad universorum, tam presentium quam futurorum notitiam, tenore presentium, volumus pervenire, quod comes Mark filius Benedicti, nobilis de comitatu de Posaga, pro se et pro Michaele, ac Benak filiis suis, ad nostram personaliter accedendo presentiam, confessus est oraculo vive vocis: quod quandam possessionem, Nyrmal vocatam, in comitatu Strigoniensi, inter Strigonium et Durug adjacentem, que scilicet possessio Petri dicti Lopoy fuisset et eidem Mark pro morte, seu homicidio Laurencii filii Mathye, proximi sui, per prefatum Petrum interfecti, ex collatione regia advenerat, sicut dixit, sub metis et terminis, quibus eadem possessio contineri dinoscitur, ex consensu predictorum filiorum suorum, vendidisset Alardo filio comitis Benk, proximo suo, pro quinquaginta marcis ab eodem plene, sicut retulit receptis, jure perpetuo et irrevocabiliter in heredum heredes possidendam, tenendam, pariter et habendam. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, ad petitionem prenominati Mark, eidem Alardo, presentes concessimus litteras, pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Petri, lectoris ecclesie nostre, feria tercia post dominicam Invocavit me, anno Domini M CCC vigesimo sexto.

Vissza a listára