(C)apitulum ecclesie Albensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod Karolus filius Nicolai pro se et Nicolao ac Michaele necnon Clara filia sua cum legitimo procuratore capituli ecclesie beati Petri de Posaga, item Georgius filius Ambrosii pro se et nobili domina Anicha vocata consorte sua ac Petro filio Jacobi similiter cum procuratoriis litteris eiusdem capituli de Posaga ab una parte, et Emericus filius Aladari de eodem comitatu de Posaga ex altera coram nobis personaliter constituti, propositum extitit per eosdem viva voce et relatum, quod ipsi amicabili compositionem proborum virorum interveniente, ut fraternali dilectione invicem perfruantur, talem inter se ordinationem fecissent et commutationem, quod quia prefatis nobilibus et dominabus a predicto Emerico quarta filialis cedere deberet, idem Emericus quandam particulam possessionis sue in possessione Arpatorlo vocate in comitatu Sirimiensi existenti habitam, ipsam legitime et de jure nullo contradicente, prefatis Karulo et Nicolao ac Michaeli filiis suis ac domine Clare necnon Georgio filio Ambrosii et eius consorti, item Jacobo filio Petri et ipsorum ac ipsarum heredibus perpetuasset et perpetuavit coram nobis, et insuper quinquaginta marcas promptorum denariorum, sicut predicti nobiles et procuratores dixerunt, eisdem persolvisset Emericus prenotatus. Iidem vero nobiles et domine supradicte portiones ipsorum totales in possessione Kondro et aliis quibusvis possessionibus ipsius magistri Emerici eis qualitercunque provenientes, ipsi magistro Emerico filio Aladari et eius heredibus heredumque suorum successoribus dederunt et contulerunt perpetuo possidendas, tenendas pariter et habendas, totum jus totamque proprietatem et dominium eorum ab ipsis possessionibus excipiendo, et cuicunque idem magister Emericus legare vel condonare ipsas possessiones voluerit, liberam et securam haberet facultatem, tali vinculo mediante, quod si prefatum Emericum vel suos successores vel cui ipse condonaret ratione prefatarum possessionum, ipsi vel ipsorum aut ipsarum heredes infestare attemptarent temporis in processu, tanquam sopite litis suscitatores convincerentur ipso facto. Datum feria secunda proxima post festum passce domini, anno eiusdem Mo.CCCo.XXo tercio.

Vissza a listára