Capitulum ecclesie beati Petri de Pasaga omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in domino sempiternam. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod Nicolaus filius Gregorii ad nostram personaliter accedendo presentiam a nobis humiliter postulavit, quod quia privilegium nostrum quondam antedicto patri suo super facto possessionum emanatum per concremationem ecclesie et sacristie fratrum Minorum de villa Pasagavar foret amissum, ut dicebat, cuius par privilegii solito more in camera ecclesie nostre debuit reservari, quereremus, eius dignis peticionibus annuentes, ubi ceterorum nobilium privilegia in dicta camera ecclesie nostre sunt deposita diligenter querendo reperimus, cuius tenor talis est: Nos igitur presens privilegium nostrum rite et legitime emanatum comperimus et eidem Nicolao de verbo ad verbum rescribi fecimus et caractere sigilli nostri communiri. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum in vigilia beati Mathey apostoli, anno domini Mo CCCo decimo septimo.

Vissza a listára