Nos capitulum ecclesie beati Petri de Posaga memorie commendamus per presentes, quod Thomen filius Kudona ab una parte, Petrus comes filius Kupse ab altera coram nobis personaliter sunt constituti, idem Thomen filius Kudona confessus est viva voce, quod terciam partem cuiusdam particule terre Zemen vocate, et vinee in eadem existenti, quam a Paulus filio Paulisi(!) albi pro tribus marcis, Bude Petrus et Thomas fratres sui uterini cum eodem conparaverant, nondum per metas et terminos sibi a fratribus suis jamdictis separatam, cuius quidem tercie portionis terre predicte simul cum aliis portionibus fratrum suorum supradictorum, metas in litteris nostris privilegialibus per dictum Thomen nobis exhibitis, vidimus contineri, ipsi Petro comiti pro una marca plene recepta, sicut dixit, vendidisset jure perpetuo et irrevocabiliter possidendam. Itaque si aliquis antedictum Petrum comitem processu temporis ratione ipsius tercie portionis terre infestare attemptaret, idem Thomen expedire tenebitur laboribus propriis et expensis. Et quia prefata particula terre per predictos filios Kudona adhuc est indivisa, propter huius rei cautelam, ut tempore divisionis ipsa tercia pars sepius dicta iam memorato comiti Petro juste valeat separari, ipsam terram litteris nostris privilegialibus nos edocentibus, hiis metis vidimus esse circumcinctam: Prima meta incipit a parte orientis juxta terram Kudona, ubi est arbor cerasi sub qua est meta terrea. Inde tendit ad partem meridionalem ad arborem harast sub qua est meta terrea, inde ad unam parvam vallem, in qua est vinea prenotata et pervenit ad finem eiusdem vinee ubi est arbor piri, sub qua est meta terrea. Deinde [de inde] per mege vadit inter vineas ad monticulum, ubi est arbor nucis, sub qua (est) meta terrea. Inde versus partem septemtrionis, inter vineas eundo ascendit ad monticulum, in medio cuius est meta terrea, (inde) […] ad arborem harast sub qua est meta terrea. Inde per unam viam versus septemtrionem pervenit ad aliam viam Tysk vocatam, per quam versus orientem eundo pervenit ad metam antedictam et ibi (terminatur) […]. Datum in crastino festi beati Johannis Baptiste, anno domini millesimo CCCo quindecimo.

Vissza a listára