Nos capitulum ecclesie beati Petri de Posaga memorie commendamus per presentes, quod Thomen filius Kudona de Zuynna ab una parte, comes Petrus filius Kupse ab altera coram nobis personaliter sunt constituti, idem Thomen confessus est viva voce, quod terciam partem cuiusdam particule terre Zemen vocate in Zuynna existenti(!) ab Andrea Mortun et Paulus filiis Paulys(!), per ipsum et per Bude, Petrum et Thomam fratres suos uterinos, cum una vinea in fine ipsius particule totalis a parte meridionali inter Dragal Telky adjacenti, pro sex marcis conparatam, nondum per metas et terminos sibi a fratribus suis separatam, cuius quidem [cuiusquidem] tercie portionis terre predicte, simul cum aliis portionibus fratrum suorum supradictorum, metas in litteris nostris privilegialibus, per dictum Thomen nobis exhibitis, vidimus contineri, ipsi comiti Petro pro tribus marcis plene receptis, sicut dixit, vendidisset jure perpetuo possidendam. Itaque quicunque eundem comitem Petrum processu temporum, ratione ipsius tercie portionis terre infestare attemptaret, idem Thomen expedire tenebitur laboribus propriis et expensis. Et quia prefata particula terre per predictos filios Kudona adhuc est indivisa, propter huius rei cautelam, ut tempore divisionis ipsa tercia pars sepefata, supradicto comiti Petro juste valeat separari, ipsam terram secundum quod in ipsis litteris nostris privilegialibus continetur, hoc ordine vidimus metis esse circumcinctam: Prima meta incipit a parte occidentis de terra Domchyn, ubi est arbor piri meta terrea circumfusa, inde ad metam terream que est in mege, inde tendit versus orientem et asscendit(!) ad montem ad arborem harast, sub qua est meta terrea, [inde ad arborem tilie sub qua est meta terrea] que stat juxta unam semitam, quam quidem [quamquidem] semitam pertransit et cadit ad magnam viam Tysk vtha vocatam, ad modum crucis jacentem, juxta quam est meta terrea. Inde versus meridiem pervenit ad viam, per quam itur ad vineas, inde ad parvam vallem, de qua [que] exit versus orientem ad arborem cerasi sub qua est meta terrea, inde per ipsam viam Tysk tendit versus meridiem et cadit ad aliam magnam viam, que currit juxta terram Lukach, inde declinat per berch nemorosum versus aquilonem ad arborem byk, inde descendit ad campum, ad truncum cerasi, subtus quem est meta terrea. Inde adhuc asscendendo, venit ad arborem cerasi juxta Elya Telky stantem, sub qua est meta terrea, parum eundo venit ad priorem metam et ibi terminatur. Datum in crastino beati Johannis Baptiste, anno domini Mo CCCo quindecimo.

Vissza a listára